Page:AKC 1642 02 15 561-087.pdf/1

From GATE
Revision as of 12:39, 19 January 2017 by Aristofane14 (talk | contribs)
This page has not been proofread



Pax Crhi
magnorum virorum ardentibus sollicitas precibus fores benignitatis humanitatisque R.V. homo pulso;
si oportunior sim, ignoscat rogo.Causam petitionis met brevibus aperio. Cum magneticaru. declinationum
observationes in ante mea magnetica proposita per Europam ab insignibus mathematicis facta,etimÿs quibusuis hic Roma viris mirum in modum arriserint,atque hoc ipso experimento,quantum
unanimis mentium in unam rem indagandam conspiratio possit,compererint. Magnum haud dubie Reig. Lit. si similes observationes,simili ammorum,cum pari industria consuncta conspiratione instituerentur augmentum accessurum credebant. Dum igitur felix dictarum suspiciunt observationum auspicium,ad
aliorum similium observationem oralis,animisque adspirant. Ne igitur contionis sollicitantes precibus,
per ceteris,ipse Eminentissimus Cardinalis Barberinus instanter urget; ut qua industria magneticas declina=
tiones observari curassem, eadem et duarumhuius anni futurarum Eclipsem observationes institui
curarem ; quorum quidem aqua et laudabili postalationi refragari nefas esse daxi.
hor itaque nomine R.V obm rogo,ut memoratorum virorum votis annuens in hoc ipse ad boni
com promotiones instituto negotio se inpigrum gerat,id est alterutram omni diligentia se
industria observare non grauetur. ita autem eam observari velim. cum utraque Eclipsis totalis sit,præcisa
temporis momenta singulorum et inceptionis,totalis observationis;ex umbra emersionis ,et totalis
desitionis,una cum eiusdem luna ÿsdem momentis,sic et alterius fixa ab horizonte altitudine
summo studio obseruet. quo facto rogo,ut pari studio singulas obseruata Eclipseos :
,una cum eorum,qui presentes,et dicta Eclipsis iudices,testsque Mathematicorum nominibus
comprehensas Romam transmittere dignetur. Faciam enim,ut ea hic prope diem publici iuris fiant.
quam ab rem si quos peritos mathematicos amicos moverit,eos ad eandem observationem faciendam omni
studio exstimulare non omittat. sic fiet ut opus in bonum publicum cedens comunibus etiam suffragÿs
instituatur. Nihil porro aestat,nisi ut ne R.V. SS.PP. et SS. commendem. Roma is Feb. 1642.
R.V.
Servus in Christis
Athanasius Kircher