Difference between revisions of "Page:AKC 1642 02 15 561-087.pdf/1"

From GATE
m (top: Add categories)
(No difference)

Revision as of 08:57, 21 May 2018

This page has not been proofread



Pax Crhi
magnorum virorum ardentibus follicitus precibus fores benignitatis humanitatisque R.ia V.a denuo pulso;
fi importunior sim, ignoscat rogo. Causam petionis mex brevibus aperio. Cum magneticarum declinationum
observationes in arte mea magnetica propositæ per universam Europam ab insignibus Mathematicis factæ,
eximiis quibusvis hic Romæ viris mirum in modum arriserint, atque hoc ipso experimento, quantum
unanimis mentium in unam rem indagandam conspiratio possit, compererint. Magnum haud dubiè
Reig. Lit. si similes observationes, simili animorum, cum pari industria coniuncta conspiratione instituerentur
augmentum accessurum credebant. Dum igitur felix dictarum suspiciunt observationum auspicium, ad
aliorum similium observationem oculis, animisque adspirant. Me igitur contionis sollicitantes precibus, et
per ceteris, ipse Eminent.mus Cardinalis Barberinus instanter urget; ut qua industria magneticas declina=
tiones observari curassem, eadem et duarum huius anni futurarum Eclipseon observationes institui
curarem; quorum quidem æquæ et laudabili postalationi refragari nefas esse daxi.
hor itaque nomine R. V. obnixè rogo, ut memoratorum virorum votis annuens in hoc ipso ad boni
communis promotionem instituto negotio se impigrum gerat, id est Eclipsin alterutram omni diligentia se
industria observare non gravetur. Ita autem eam observari velim. Cum utraque Eclipsis totalis sit, præcisa
temporis momenta singulorum et punctorum inceptionis, totalis observationis; ex umbra emersionis, et totalis
desitionis, una cum eiusdem Lunæ iisdem momentis, sicut et alterius stellæ fixæ ab horizonte altitudine
summo studio observete. Quo facto obnixe rogo, ut pari studio singulas observatæ Eclipseos circumstan=
tias, una cum eorum, qui præsentes, et dictæ Eclipsis iudices, testesque Mathematicorum nominibus
comprehensas Romam transmittere dignetur. Faciam enim, ut ex hic propediem publici iuris fiant.
Quamobrem si quos peritos mathematicos amicos noveris, eos ad eandem observationem faciendam omni
studio exstimulare non omittas. Sic fiet ut opus in bonum publicum cedens comunibus etiam suffragiis
instituatur. Nihil porro restat, nisi ut ne R. V. SS. PP. et SS. commendem. Romæ 13 Feb. 1642.
R.tia V.ra
Servus in Christo

Athanasius Kircher