AKC Works 033/Dedication

From GATE

cc.

SACRATISSIMO LEOPOLDO I. Imperatori semper Augusto, Iusto, Pio, Felici, Boemiae, Hungariae, Rom. REGI,TER MAXIMO. ATHANASIUS KIRCHERUS perennem felicitatem precatur
Post luctuosam universalis diluvii, atque Arcae Noemicae catastrophen; post tragicum generis humani excidium; post orbis terrarum, pereuntiumque rerum omnium tristissimam facem, modò novum posterioris saeculi statum, scenaeque insolentis parastasin in theatrum produco Turrim Babel: turrim inquam, à primaevo orbis tyranno, Chami Chusiique filio Nembrod in campo Sennaar totius humani generis coetu ibidem adhuc commorante exstructam: Turrim vel ex hoc capite perenni saeculorum decursu celebrem, ne dicam infamem; quod temerarius humanae impietatis ausus fabricam vel ad ultima coelorum confinia exaltandam, stulta praesumptione attentaverit. Fabricam dico, quae rea laese maiestatis astum divine, dum ad culmen rebus humanis indebitum arrogantiùs sese erigeret, fulmine coelestis vindicte deturbata fastum deposuit : et uti supremum divinae potestatis dominium, veritatemque metuendi ubique Numinis luculento subversionis suae documento contestata est; ita qouque evidenti lapsus fui gravissimi exemplo omnem post se retro secuturam humani generis aetatem edocuit , docereque debuisset, Non esse consilium contra Dominum: sed omnes animi arrogantis machinas, substructionesque ambitionis, quantumvis immanes, inanes tamen et insanam esse, eodemque secum fato perituras. Quodnam enim poterat vanitatis imbecillitatisque mundanae luculentius statui exemplum posteritati ob oculos, ad comprimendos insani tumoris impetus ad evertendas fastuosas hominum cogitationes, quàm fastus adeo insolens et ingens , tam levi DEI digito suppressus, quàm moles tam vasta tam citò facilèque devastata : Infelix illud inauspicatumque stolidissimae arrogantiae exemplum hic ego in scenam produco; atque utinam illud ita universis possem statuere ob oculos ut videant, quàm tragica semper in hoc ambitionis theatro scenam claudat catastrophe; perspiciantque, non aliam posse exspectari coronidem operis quod molitur impietas, quam cumulum tumulumque, qui auctorem nefariorum moliminum eadem secum ruina consepeliat. Id quod neminem oculatae mentis latere posse crediderim, qui, quod hic oculis subjicere conatus sum, apprimè considerarit , quantam Babylonici isti insanae mentis praevaricatores ab ulteriori coepti moliminis prosecutione coelitùs desistere coacti, linguarum videlicet admirabili confusione inter sese divisi dissipatique, transmigrationis gentium popolorumque infaustissimi conditores, ac surculi per totum terrarum orbem propagati, quantam, inquam, haec sparsa quaquaversum femina infelicitatis, toti humanae posteritati messem calamitatum disseminarint. Nembrod enim ambitionis oestro in tanta mortalium multitudine percitus, & ad haec giganteo corporis habitu formidabilis, cum virium, tum potentiae suae granditate confisus, è vestigio avitae religionis cultu repudiato, à paternis Noemi posterioris mundi primi monarchae à DEO constituti, praeceptis recedens, degener & refractarius, dum divinae apotheoseos titulum impiissimo fastu attentat, spretis conculatisque divinis humanisque juribus, primus orbem ab hac scelerum Illuvie non longo abhinc diluvio repurgatum abominandae tyrannidis, idolatriae, atque innumerarum inde profluentium detestandarum pestium labe contaminavit. Quam impietatem intuitus, nec non intimo cordis dolore perculsus ille humani generis restitutor Noë, mox nutu divino separatis ab impia Chami stirpe filiis Sem et Iapheth, viam rectam, quam Nembrod corruperat, divini cultus propagatione restituere quibuscunque potuit modis non destitit. Ut vel inde doceamur, nullum ad imperiorum regnorumque status evertendos impietate violentiorem esse arietem; nullum ad eosdem conservandos fulciendosque pietate et religione robustius dari praesidium. Quocirca utriusque primae vi huius imperii imaginem, ceu prototypon quoddam reliquorum , hisce quibuscunque à me conscripti voluminis lineamentis exhibendam duxi;   Ut reges terrae, mundique dominatores, quid sceptra purpuramque deceat, quid dedeceat; quid rationi rectae consonum, quid dissonum; quid denique ad divini moderationis normam compositum atque conforme, quid difforme, veluti in speculo quodam attento mentis examine contemplentur. Quod quidem non alteri meliori iure quàm tibi Sacratissimae Caesar, qui in republica Christiana puppim clavumque tenes, dicatum ad sacros maiestatis pedes eo, quo possum, submississima voluntatis obsequio venerabundus depono. Patieris, Augustissime Imperator, pro tua in omnes pietate, clementiaque, laborum meorum fructus exiguos, tanquam infimae servituti tuae addictissimos satellites ad pedes tuos requiescere, sub cuius ingentis umbrae praesidio requiescit Pax et Felicitas universorum, in cuius augustissimi capitis specula indefessi vigilant excubitores Consilium et Industria, qui duo perspicacissimae mentis tuae oculi verè aquilini nunquam vel minimum remissa contentione deflectunt aciem à Solis aeterni radiis; sed attentis in omnem partem studiis pro Deo et populo assiduè occupantur. In cuius inconcusso animi incomparabilis solio regiam sibi sedem fixerunt paternę hereditatis pars maxima Pietas et Iustitia: cuius demum, quod rarissimum dicebat Tiberius, mens tantae molis non solum capax, sed maior, commissam sibi imperii administrationis, quàm exactè prudenterque ad Noëmici huius Archetypi amussim conformàrit, quanta cum fide, et sapientia navim hanc inter tot fluctus tempestatemque direxerit, novit orbis et admiratur. Quem enim vel densissimis ferarum latibulis, vel intimis montium inaccessorum claustris innutritum latere nunc possum vel virtus tua vel nefaria aliorum consilia, periculaque nulli unquam aevo audita, quibus caput tuum sacrosanctum atque unà in te totius Austriacae domus vita per summum nefas fuit attentata? Quis locus adeo ab orbe nostro terrarum mariumque intervallis esse poteris abscissus, quo fama non pervenerit nominis tui, pietatisque aura suavissima? Quis mundi angulus adeò ab omni humanitate alieno, quę gens adeò inculta, quae ad machinationum teterrimarum mostra non exhorruerit, quibus tua, imò nostra bonorumque omnium, quorum tu vita salusque es, incolumitas periclitabatur? O temporum morumque infamiam! O saeculi nostri coinquinatissimi fermentum tartareum! O putidissima orbis exulcerati carcinomata, mundi fatiscentis portenta, pestes humani generis, viperas infernales, , detestabiles inquam, imperii Catilinas; qui sive coecae ambitionis philtro temulenti, sive fastuosae mentis furore dementati, ut Turrim suam Babylonicam, id est confusionis, summa imis, sacra profanis truculento facinore permiscendo, in aëreis vanissimę imaginationis spatiis fabricarent, soliaque sibi sine basi erigerent, erecta verò à Deo proculcarent: non meliori, deteriori, inquam, consilio id se assequi posse existimàrunt, quàm si sacram illam divina tibi providentia destinati imperii fabricam, tot saeculorum decursu summa cum maiestate ab Atlantibus Austriacis succolatam occultis machinarum technis funditus everterent, eiusque ruinis novam sibi concinnarent. Videbantur novi ab inferis resuscitati Caligulae, qui uti unicam Romano populo cervicem optabat, ut ad sitim suam cruentissimam abundantiùs explendam caput orbis ictu unico decussum humi prosterneret: sic isti longè foediores nequitiae et furoris satellites immani gigantomachia in sacrum caput tuum, caput scilicet orbis Christiani funesta perfidię ac livoris tela omni flagitiorum venenorumque tane imbuta, rabieque vasaniae cuspidata vibràrunt, ut divino hucusque munere conservatae domus tuae augustissimae filum abominabili ausu abrumperent, stirpemque sacrosanctam per sacrilegam tui necem radicitùs evellerent. Sed irrito, quem certò praestolabantur, eventu, solium istud supra basin eucharisticam ac incomparabili Principum idea Rudolpho tam solidè fundatum et continuo per tot augustissimos nepotes pietatis, virtutumque omnium cultu stabilitum, quod ad extremum mundi senescentis solatium divina creduntur oracula destinasse, hi Babylonicae impetatis aemuli labefactare conati sunt. Quantum enim in tuum exitium funesta inimicorum odia conspirabant; tantum pro tua salute bonorum omnium, qui in te vivunt, studia vigilabant, pia spirabant vota, ardentia fervebant desideria. Quantum hi portentosi scelerum architecti salutem publicam in tuo interitu pessundare; tantum istorum, imò coelitum, piissimorum curae tuam, vel potius nostram in te reclinantem incolumitatem firmare omni nisu alloborabant. Adeo vana sunt omnia contra praepotentis Dei consilium, tum insana tumentis furentisque animi praesumptione, tum clandestinis insidiarum cuniculis instructa machinamenta. Dico haec non ad tuarum oblectationem aurium, (odisti enim hoc genus illecebrarum) sed, quanto prius horrore ad tot scelerum monstra omnium obrigescebant animi; tam nunc dulce piumque est horum meminisse ad solatium animorum nostrorum; ad auspicia sereniorum temporum; ad spem salutis publicae uberiorem, un quam nos erigit tot coelestium beneficiorum grata memoria, nulla unquam saeculorum oblivione delenda. Exinde post tot tristes reipublicae Christianae nebulas, post extinctas furiarum execrabilium faces, laetiora demum omina, nec inani id quidem augurio, capimus prosperitatis. Ad quantum enim orbis Christiani bonum divina te providentia destinàrit, utique haud vani praesagii ostento id mundo in natali tuo innuisse videbatur: siquidem non deerant complures haud otiosi auspices qui de coelo caperent omen non obscurum felicitatis; eoque te die, videlicet v. idus Iun. non frustra mundo datum augurarentur, quo SS. Primi et Feliciani auspicatissima agebatur memoria. Eum dico orbi editum gratulabantur, qui infelicitati temporum speratam iam dudum felicitatem restitueret; et rursum Primi, quod iam diu auditum non fuerat, semper tamen ingentis spei argumentum,in Caefareorum nominum album inferret. Quę tam Iaeta ortûs tui augustissimi proscenia, non disparia demum fortunae comprobavit eventus, quando Leopoldi I. nomine insignitus inauguratusque Imperator, et quod mysterio non caret, omnium Germaniae Caesarum Regumque quinquagesimus, sub initiali nominis tui litera L Faltos Augustorum decorasti, ut mero quodam epilogismo sacrum Imperatorum iubilaeum non solùm compleres, sed et aliud maiori felicitatis auspicio ordireris. Quam in spem fidemq; erexerant iam pridem orbem Christianum augustissimae dotes tuae; vivacissimae indolis summa alacritas; acerrima ingenii vis; laeta mentis serenitas in vultu efflorescens; magnarum cogitationum capax iudicium; in flore aetatis veneranda prudentia; in Principe iuvene senile pectus; in vere vitae tantaque fortuna indulgentia, morum ad omnes modestiae regulas castigatissimorum decentia; omniumque paternarum virtutum in adolescente maturitas: et ne laudum tuarum catalogum ad aurium sacrarum molestissima potius fastidia, quàm delitias hic congeram, brevi dicam, compendio; summae dignitati summa decora et tam sublimi imperio sublimiorem animi tui magnitudinem te solum Atlantem destinasse, ut non imperium tibi, sed tu imperio coronam conferre videreris. His itaque virtutum praesidiis, ducibusque, quae veluti fulgentissima totidem sidera tibi ad excelsum imperialis solii thronum praelucere videbantur, ad tantae reipubl. gubernacula admotus, ante omnia sapientissimi patris tui, Sapientissime Caesar, relicta tibi Politicae Christianę documenta intimo cordis sinui imprimere, et nunquam non mentis oculis obversantia studiosè excolere coepisti, exactè circumspiciendo non impia illa fallacis Politicę dogmata, sed securissima veraque praesidia; quibus veluti firmamentis solidentur regna, mundique principatus: quibus tanquam basibus tutò innitantur diademata, Regumque solia; quibus demum cardinibus rerumpublicarum status, imperiorum securitas, salusque subditorum circumvolvantur.

Notes