Difference between revisions of "AKC Works 029/Dedication"

From GATE
m (Notes: clean up)
m (Text replacement - "__NOFACTBOX__ __NOFACTBOX__" to "__NOFACTBOX__")
 
(One intermediate revision by the same user not shown)
(No difference)

Latest revision as of 15:42, 28 October 2019

BEATISSIMO PATRI ALEXANDRO SEPTIMO PONT. MAX. FELICITATEM PRECATUR ATHANASIUS KIRCHERUS
OBELISCUS hic Aegyptiacus post tot seculorum Aetatumque transactos annos, luculento sanè plenae felicitatis omine, eo Urbi ORBIque illuxit tempore, quo eidem TU ALEXANDER VII. P.M. suprema cum potestate praesses. Hunc ego uti argutis confertum sphyngibus, ita arcanioribus doctrina tumidum mysteriis, nemini meliori iure quam TIBI GLORIOSISSIME Pontifex, divinae humanaeque sapientiae oraculo consecrandum duxi; tum vel maximè ad id audendum impulsus admiranda illa TUA, quà polles, in abstrusionis Literaturae recessibus enucleandis magnae mentis capacitate et opulentia; tum ob sublimium rerum, quod fastigiata moles continet, argumentum, Pontificiae dignitatis praerogativis ita aptum congruumque, ut prisci Mempheos Hieromystae in eo elaborando concinnandoque miris symbolorum allusionibus ad eas etiamtùm respexisse videantur; Si enim huius Obelisci abdita perspicaciori mentis oculo paulò penitius introspiciamus, nil nobis obversabitur aliud, quam arcanum quoddam divinioris Naturae sacramentum, sublimibus undique et undique involutum mysteriorum sensibus faecundum: ut proinde per huiusmodi moles, priscorum temporum Mystae non fine ratione, tum ad supremi Opificis, seu spiritus supramundani, in rerum conditarum administratione omnia in omnibus operantis effluxum; tum ad politici Mundi gubernationem, iuxta supramundani spiritus archetypon constituendam mira ingenii felicitate et solertia alluserint. Quae sanè si iuxta intentam à priscis analogiam, ideales conceptus prosequamur, hanc Mundi animam, nulli aptius Scitiusque convenire comperiemus; quam TIBI Pontifex sapientissime, qui uti divini Numinis in Terris vices agis, ita quoque potestatis TIBI à DEO traditae plenitudine in quadruplices Mundi plagas diffusà, quid aliud agis? Quam participata coelestium charismatum irradiatione, cuncta militantis Ecclesiae membra, non animare duntaxat; sed et bonorum operum fructibus quam affluentissime faecundare; imò ultra Solis Lunaeque vias divinitus TIBI concessis clavibus Empyrei regni solus in Terra portas aperis, claudisque? Quid aliud inter hieroglyphicas notas Seira illa, id est trium Mundorum concatenatus nexus exprimit, nisi virtutum Tuarum verè coelestium encyclopaediam, quam hoc loco amplissimè explicare possem, si orbis Terrarum eam aut ignoraret, aut incomparabilis modestia TUA, gestientem calamum non sisteret. Sileo hic animi magnitudinem, quà Urbem Urbium exornasti; Loquuntur templa domi forisque incredibili splendore et magnificentia exstructa; depraedicat Vaticani Theatri, cui parem hucusque Orbis non vidit, structura; decantat admirandum Cathedrae Divi Petri monumentum, queis Veterum Romanorum Opera non dicam adaequasti, sed et superasti. Tu igitur unus huius operis tutor legendus eras, qui partum hunc novum et raritate insolitum, non tantum, qua es incredibili sapientia praeditus diiudicare posses, sed et eundem adversus obtrectatorum contentionem authoritate confirmare TUA, et amplitudine potentiae tutum illius novitati adferre praesidium. Ut proindè nil reliquum sit, quam ut obeliscus hic priscorum Sapientum glorioso Nominis TUI splendori erectus in quadripartiti Mundi partes abeat, narret Europae, Asiae depraedicet, Africae exponat, extollat Americae ALEXANDRUM VII. Pont. Max. cuius revixit auspiciis, cuius imperio restitutus est. Vale Christianae Religionis Hierarcha Pontifex Maxime Vale in currentis seculi felicitatem.
Dabam è Collegio Romano Kal. Iunii 1666.

Notes