AKC Works 026/Dedication

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.

LEOPOLDO I. ROMANORUM IMPERATORI, Semper Augusto,Justo,Pio, Felici. Vitam et Felicitatem precatur Athanasius Kircherus è Soc.JESU
NIhil , quam omnia scire , divinius esse , CAESAR SACRATISSIME , Plato pronunciavit , scitè sanè , et pereleganter : Uti enim Scientia intellectum illustrat , expolit mentem , Veritates venatur aeternas ; ita ex pulcherrimarum rerum amore mox concipit , paritque filiam altissimarum rerum exploratricem Sapientiam , quae humanae beatitudinis limites longè supergressa , suos Angelicis jungit Choris , et ad ultimum Divinitatis provecta Thronum Divinae consortes naturae facit possessores . Et quoniam à diviniori Mundi Curia sua captat consilia , et ad inconcussam mundanae administrationis normam et exemplar , sua tum Ethicae , tum Politicae doctrinae confirmat dictamina : Hinc per eam Reges regnant , Jura Legesque Imperiorum constituuntur , Religione firmantur populi , sanitas stabilitur Orbis Terrarum . Hujusmodi Artem , Scientiarum omnium investigatricem FERDINANDI III . Parentis Tui Sapientissimi , dum inter vivos ageret , Imperio inceptam , jam tandem suis absolutam numeris , ante Augustum depono Solium Sacrae Majestatis TUAE ; et quam Ille fama duntaxat perceperat ; eam TU GLORIOSISSIME CAESAR , tanquam Magna Mentis TUAE Capacitati debitam , veluti Genuinus Paternae GLORIAE Haeres , TUI ex asse JURIS fecisti ; nec immerito ; cum Virtutum eximiarum summam , quantumcunque verna et vivida Indolis TUAE laetitia potuit , ita adimpleveris , ut in magnarum Cogitationum moliminibus , quae in Mundi bonum alto premis pectore , gygantaeos hucusque passus fecisse videaris ; dum in vires summis rebus maturas exurgis , tanta famae celebritate et claritudine , ut videatur aliquid à fortuna TUA majus Romanum exspectare Imperium , quàm ipsum TIBI dederit ; tanta prudentia et fortitudine , ut id adeptus composueris citius , quam AEmuli TUI struendis technis distenti id adverterint ; tanto denique Religionis ardore , ut nescire videaris posse , quod posse non debuisti ; adeòque vel ipsi hostes TUI nil ingerat saepius , quam Nominis TUI dotes , in quo omnia ad aeternitatem conspirant , imperio nobilissimo , et indole nobiliori ; neque hoc mirum alicui videri debet : Habent enim Divino Regiae Mentes impetus , quales in Heroibus extitisse feribit Aristoteles , cujusmodi in TE motus et instinctus esse qui neget , non is tam TUAE iniquus Gloriae , quàm infestus Divinae , in utramque ingratus habeatur . DEUS est , profectò , DEUS est , qui TIBI CAESAR in aetatis Vere costituto , parem tot rebus providendis , obeundis , perficiendis , animum dedit , quibus vel tentandis vix humana vita par foret . Habes hunc authorem captandorum Consiliorum , hunc exequendorum ducem et praefidem ; hic in dubiis perplexisque lucem objicit Menti TUAE , ut non tam de incertis aestimare sapienter , quàm praefaga quadam mente prospicere futura videaris . Cum itaque tanta Scientiae plenitudine polleas ; Certe TU UNUS TUTOR legendus erat , qui hanc meam Sciendi Artem , partum et novum et rarum , pro ingenii TUI fagacitate non tantùm judicare posses , fed et eundem adversus Obtrectatorum contentionem , Authoritate confirmare TUA , et amplitudine potentiae , tutum illius novitati adferre praesidium . Quod dum facis , Ars Magna interim Caesareo approbata judicio , inossenso pede Mundi fines percurrat , LEOPOLDI Caesaris narret Magnalia , cujus patrocinio revixit , cujus imperio restituta est . Vale CAESAR , Christiano Orbu diu superstes . E Collegio Romano. SOC. JESU .

Notes