AKC Works 026/Dedication

From GATE

LEOPOLDO I. ROMANORUM IMPERATORI, Semper Augusto,Justo,Pio, Felici. Vitam et Felicitatem precatur Athanasius Kircherus è Soc.JESU
NIhil , quam omnia scire , divinius esse , CAESAR SACRATISSIME , Plato pronunciavit , scitè sanè , et pereleganter : Uti enim Scientia intellectum illustrat , expolit mentem , Veritates venatur aeternas ; ita ex pulcherrimarum rerum amore mox concipit , paritque filiam altissimarum rerum exploratricem Sapientiam , quae humanae beatitudinis limites longè supergressa , suos Angelicis jungit Choris , et ad ultimum Divinitatis provecta Thronum Divinae consortes naturae facit possessores . Et quoniam à diviniori Mundi Curia sua captat consilia , et ad inconcussam mundanae administrationis normam et exemplar , sua tum Ethicae , tum Politicae doctrinae confirmat dictamina : Hinc per eam Reges regnant , Jura Legesque Imperiorum constituuntur , Religione firmantur populi , sanitas stabilitur Orbis Terrarum . Hujusmodi Artem , Scientiarum omnium investigatricem FERDINANDI III . Parentis Tui Sapientissimi , dum inter vivos ageret , Imperio inceptam , jam tandem suis absolutam numeris , ante Augustum depono Solium Sacrae Majestatis TUAE ; et quam Ille fama duntaxat perceperat ; eam TU GLORIOSISSIME CAESAR , tanquam Magna Mentis TUAE Capacitati debitam , veluti Genuinus Paternae GLORIAE Haeres , TUI ex asse JURIS fecisti ; nec immerito ; cum Virtutum eximiarum summam , quantumcunque verna et vivida Indolis TUAE laetitia potuit , ita adimpleveris

Notes