AKC 1657 APUG561 293

From GATE
Revision as of 15:47, 30 March 2017 by Aristofane06 (talk | contribs)

Reverende in Christo Pater Pax Christi Binas a Reverentia Vestra easque acceptissimas accipi litteras, et ex quibus statum Reverentiae Vestrae Patris Stanel, Colligij Romani, et Urbis abuende cognovi. Faxit divina bonitas, ut hac mea vos omnes salvos incolumes periculi immunes inveniant et ut brevi laetiora da vobis accipiam: credi non potest quam sollicitus sim pro Reverentia Vestra, quam saepe de eo cogitam, loquar, somni am. Laetius in hoc mundo nuntium mihi adferri non potest, quam ut intelligam Reverentiam Vestram vivere ac valere: quare si me amet, si me letum esse cupit, si sine sollicitudine vivere, moneat me sae pius, aut moneri curet de salute de vita sua quam plus amo quam propriam. Utinam re ipsa id comprobari licerat. Sed spero meliora a DEO, a Magna Mater, quam amas, a qua amaris Pater dulcissima, optime, dilectissime, supra mortale omnes amate. Vive, vale, millis, millis, millis, aeternum. Amen. Ruo in amplexus tuos ,osculor te, nec dimittam, donec commoriar tibi, ò pater,ò pater Athanasi, ignosce. Gaudeo Patrem Stansel convaluisse, et iam revidere Museum Kircheria num, quodavidissime exspecto, et omnem adhibeo operam, ut citò, ben; et si licebit, acutè imprimatur. Dominus SchonWetter, qui opera mea imprimenda susceperat, etiam posthac scribendam, mortuus est. Pater ipse est vir octogenarius, et Heredes eundem habent animum, et absoluta Mechanica mea Hydraulica, imprimere volunt Magiam Meam, quantacumque sit, et quorumcumque sumptuum. Doleo mortuum esse Dominum Todt in praedicantium manibus. Nescio ubi sit Dominus Güldenlow; libenter ipsi scriberem. Pecuniam ab Heydelbergensi acceptam statim mittam , ubi responsum accepero à Patre Koler, aut à Reverentia Vestra, utrum ipsam Patri Antonio tradere debeam cum detrimento decem imperialium , ut alias scripsi. summopere placuit Reverendo Patri Rectori nostro ; Patri Cornaeo, et ceteris notis atque amicis, quod Reverentia Vestra eos salutaverit; resalutant omnes Reverentiam Vestram et longam vitam cum incolumitati ex animo precantur. Doleo quod non acceperim litteras cum folijs pro Musurgia. Fortassis ad huc in cubiculo Patris Koler haerent, qui noluit eas postario tradere. Exspecto illas, sed quando vobis commodum fuerit. O si haberem meum Anti-Maybonium: saltem illa folia in quibus de Vitruvio theatrò ago; serviret mihi pro Magia Musica. Iam Saepius scripsi Reverentiae Vestrae de Magia mea Universalis Naturae et Artis sed nullum unquam verbum pro responsione accepi. credo quod Reverentia Vestra non appobet consilium et laborem meum. Scit Reverentia Vestra quam mihi ipsi nunquam satisfacio in rebus meis ni illa tamen conscripta hactenus et conscribenda satisfacio mihi. Credo quod philautia me decipiat. Reverentia Vestra perscribat mihi men tem suam. Opus inter scribendum crescit. Aliter plane quam disposueram, disposui atque composui: ubi theoriam praemitto, praxin subiungo, ita tamen, ut praxi sine theoria legi atque intelligi queat. pars primo ottica decem libris comprehensa, plaquit Censoribus, praesertim Patri Cornaeo. Aio in praeloquio me eam iussis et hortatione Reverentiae Vestrae scribere, esseque illam quam Reverentia Vestra in Catalogo Librorum à se edendorum promittit. Si approbat consilium meum, rem gratam faciat, si testimonium suum ad me mittet libro praefigendum. scripsi ad multos viros doctos, et adhuc scribo ut symbola sua conferant, et si quid rarum et curiosum habent, mihi communicent. Idem