Difference between revisions of "AKC 1655 APUG561 38-39"

From GATE
Line 3: Line 3:
 
Pax Christi
 
Pax Christi
  
Scripsi nuper, Eminentissimus nostrum quaesivisse ex me quisnam fecisset expensas pro [[citesWork::Edipo|Oedipo]];  meque respondisse, [[citesName::Leopoldo I d'Asburgo|Caesarem]]. Subiunxit ipse; quantum dedit [[citesName::Leopoldo I d'Asburgo|Cæsarem]]; cui ego; 2000 scutorum, quia non plus petivit Pater Athanasius, putans nimirum satisfore; at minime satis fuêre, quia expendit fere 4000, ob multas et magnas figuras aeri incisas, ob fusas characteres novos, etc: quae tunc dicebam. Post dies paucos venit in manus Reverendi Patris nostri Rectoris, fasciculus litterarum ad  quatuor Electores sub involucro mihi exterius inscripto, nullis ad me additis litteris, nulla facta mentionequem in finem mitterentur litterae.Itaque Pater Rectror statim, me inscio, misit litteras ad tres Electores Ecclesiasticos. Eminentissimus noster, cui ego dixeram [[citesWork::Edipo|Oedipum]] iam in via esse, quaesivit ex [[citesName::Konrad Breuing|Patre Breunig]], qui tradidit litteras, ubinam essent libri, fieri enim mentionem librorum. Idem facient utique reliqui Electores. Si ego habuissem littears  servassem in adventum librorum. Noster Eminentissimus lectis litteris dixit; dabeo ergo aliquid dare Patri Athanasius. Tum iterum quaesivit, quantum dedisset [[citesName::Leopoldo I d'Asburgo|Caesar]]; responsum fuit dedisse 2000 aerorum. Subiunxit Eminentissimus, parum id esse. quid inde concludit Reventia Vestra ego concludo Reverentiam Vestram fore memorem promissi quod enaravit in Memoriali mihi tradito, nempe daturam se mihi portionem meam. Non fui ausus petere a Reverendo Patre Provinciali, ut permitteret me descendere [[citesPlace::Treviso|Trevios]], et [[citesPlace::Köln|Coloniam]] ad afferendos Electoribus libros, pro ut Reverentia Vestra mihi commendavit in suo Memoriali: si Reverentia Vestra id peteret, obtinere, et fortè non esset abire. Sed festatione opus est; quia iam discessit Reverendus Pater Provincialis ad visitandam Provinciam; quare Litteteræ ad ipsum non huc, sed [[citesPlace::Würzburg|Herbipolim]] destinandæ sunt; ut citius ad ipsum mitti possint. Quid si Reverentia Vestra obtineret ab Admodum Reverendo Patre Nostro ut me mitteret Reverendus Pater Rector Primus Collegis in absentia Reverendi Patris Provincialis? Stimulandus etiam est  Reverendissimus Ratibonensis; ut maturè ad me mittat libros, antequam eam Herbipolim: ibo enim [[citesPlace::Würzburg|Herbipolim]], ad ducendam ibi [[citesWork::Mathematicam et Ethicam]]<ref>it can be a paragraph in the work: Magia universalis naturae et artis</ref>. Exspectamus hîc intra paucos dies Serenissimum [[citesWork::Neoburgio|Neoburgicum]]. Si haberem [[citesWork::Triumphus Caesareus polyglottus|Triumphum Cæsareum]], offerem illum nomine Reverentiae Vestrae. Quaeso mittat mihi aliquot exemplaria in similes eventus: ut et pro Principe [[citesPlace::Fulda|Fuldensi]], [[citesPlace::Bamberg|Bambergensi]], et [[citesPlace::Weimar|Weimariensi]] qui [[citesPlace::Erfurt|Erfordia]] misit ad Reverentiam Vestram Characteres Mosaiciose, et alios similes. Saltem mittat multa exemplaria, suo tempore, Itineraris, quod gaudeo tam citò absolvendum. Exspectamus item intra paucas septimanas [[citesName::Cristina di Svezia|Reginam Sueciæ]]. O si haberem [[citesWork::Edipo|Oedipum]], quem illi offerre possem.
+
Scripsi nuper, Eminentissimus nostrum quaesivisse ex me quisnam fecisset expensas pro [[citesWork::Edipo|Oedipo]];  meque respondisse, [[citesName::Leopoldo I d'Asburgo|Caesarem]]. Subiunxit ipse; quantum dedit [[citesName::Leopoldo I d'Asburgo|Cæsarem]]; cui ego; 2000 scutorum, quia non plus petivit Pater Athanasius, putans nimirum satisfore; at minime satis fuêre, quia expendit fere 4000, ob multas et magnas figuras aeri incisas, ob fusas characteres novos, etc: quae tunc dicebam. Post dies paucos venit in manus Reverendi Patris nostri Rectoris, fasciculus litterarum ad  quatuor Electores sub involucro mihi exterius inscripto, nullis ad me additis litteris, nulla facta mentionequem in finem mitterentur litterae.Itaque Pater Rectror statim, me inscio, misit litteras ad tres Electores Ecclesiasticos. Eminentissimus noster, cui ego dixeram [[citesWork::Edipo|Oedipum]] iam in via esse, quaesivit ex [[citesName::Konrad Breuing|Patre Breunig]], qui tradidit litteras, ubinam essent libri, fieri enim mentionem librorum. Idem facient utique reliqui Electores. Si ego habuissem littears  servassem in adventum librorum. Noster Eminentissimus lectis litteris dixit; dabeo ergo aliquid dare Patri Athanasius. Tum iterum quaesivit, quantum dedisset [[citesName::Leopoldo I d'Asburgo|Caesar]]; responsum fuit dedisse 2000 aerorum. Subiunxit Eminentissimus, parum id esse. quid inde concludit Reventia Vestra ego concludo Reverentiam Vestram fore memorem promissi quod enaravit in [[citesWork::Memoriali]] mihi tradito, nempe daturam se mihi portionem meam. Non fui ausus petere a Reverendo Patre Provinciali, ut permitteret me descendere [[citesPlace::Treviso|Trevios]], et [[citesPlace::Köln|Coloniam]] ad afferendos Electoribus libros, pro ut Reverentia Vestra mihi commendavit in suo Memoriali: si Reverentia Vestra id peteret, obtinere, et fortè non esset abire. Sed festatione opus est; quia iam discessit Reverendus Pater Provincialis ad visitandam Provinciam; quare Litteteræ ad ipsum non huc, sed [[citesPlace::Würzburg|Herbipolim]] destinandæ sunt; ut citius ad ipsum mitti possint. Quid si Reverentia Vestra obtineret ab Admodum Reverendo Patre Nostro ut me mitteret Reverendus Pater Rector Primus Collegis in absentia Reverendi Patris Provincialis? Stimulandus etiam est  Reverendissimus Ratibonensis; ut maturè ad me mittat libros, antequam eam Herbipolim: ibo enim [[citesPlace::Würzburg|Herbipolim]], ad ducendam ibi [[citesWork::Mathematicam et Ethicam]]<ref>it can be a paragraph in the work: Magia universalis naturae et artis</ref>. Exspectamus hîc intra paucos dies Serenissimum [[citesWork::Neoburgio|Neoburgicum]]. Si haberem [[citesWork::Triumphus Caesareus polyglottus|Triumphum Cæsareum]], offerem illum nomine Reverentiae Vestrae. Quaeso mittat mihi aliquot exemplaria in similes eventus: ut et pro Principe [[citesPlace::Fulda|Fuldensi]], [[citesPlace::Bamberg|Bambergensi]], et [[citesPlace::Weimar|Weimariensi]] qui [[citesPlace::Erfurt|Erfordia]] misit ad Reverentiam Vestram Characteres Mosaiciose, et alios similes. Saltem mittat multa exemplaria, suo tempore, Itineraris, quod gaudeo tam citò absolvendum. Exspectamus item intra paucas septimanas [[citesName::Cristina di Svezia|Reginam Sueciæ]]. O si haberem [[citesWork::Edipo|Oedipum]], quem illi offerre possem.
  
 
=== 38v ===
 
=== 38v ===

Revision as of 14:49, 4 May 2017

38r

Reverende in Christo Pater Pax Christi

Scripsi nuper, Eminentissimus nostrum quaesivisse ex me quisnam fecisset expensas pro Oedipo; meque respondisse, Caesarem. Subiunxit ipse; quantum dedit Cæsarem; cui ego; 2000 scutorum, quia non plus petivit Pater Athanasius, putans nimirum satisfore; at minime satis fuêre, quia expendit fere 4000, ob multas et magnas figuras aeri incisas, ob fusas characteres novos, etc: quae tunc dicebam. Post dies paucos venit in manus Reverendi Patris nostri Rectoris, fasciculus litterarum ad quatuor Electores sub involucro mihi exterius inscripto, nullis ad me additis litteris, nulla facta mentionequem in finem mitterentur litterae.Itaque Pater Rectror statim, me inscio, misit litteras ad tres Electores Ecclesiasticos. Eminentissimus noster, cui ego dixeram Oedipum iam in via esse, quaesivit ex Patre Breunig, qui tradidit litteras, ubinam essent libri, fieri enim mentionem librorum. Idem facient utique reliqui Electores. Si ego habuissem littears servassem in adventum librorum. Noster Eminentissimus lectis litteris dixit; dabeo ergo aliquid dare Patri Athanasius. Tum iterum quaesivit, quantum dedisset Caesar; responsum fuit dedisse 2000 aerorum. Subiunxit Eminentissimus, parum id esse. quid inde concludit Reventia Vestra ego concludo Reverentiam Vestram fore memorem promissi quod enaravit in Memoriali mihi tradito, nempe daturam se mihi portionem meam. Non fui ausus petere a Reverendo Patre Provinciali, ut permitteret me descendere Trevios, et Coloniam ad afferendos Electoribus libros, pro ut Reverentia Vestra mihi commendavit in suo Memoriali: si Reverentia Vestra id peteret, obtinere, et fortè non esset abire. Sed festatione opus est; quia iam discessit Reverendus Pater Provincialis ad visitandam Provinciam; quare Litteteræ ad ipsum non huc, sed Herbipolim destinandæ sunt; ut citius ad ipsum mitti possint. Quid si Reverentia Vestra obtineret ab Admodum Reverendo Patre Nostro ut me mitteret Reverendus Pater Rector Primus Collegis in absentia Reverendi Patris Provincialis? Stimulandus etiam est Reverendissimus Ratibonensis; ut maturè ad me mittat libros, antequam eam Herbipolim: ibo enim Herbipolim, ad ducendam ibi Mathematicam et Ethicam[1]. Exspectamus hîc intra paucos dies Serenissimum Neoburgicum. Si haberem Triumphum Cæsareum, offerem illum nomine Reverentiae Vestrae. Quaeso mittat mihi aliquot exemplaria in similes eventus: ut et pro Principe Fuldensi, Bambergensi, et Weimariensi qui Erfordia misit ad Reverentiam Vestram Characteres Mosaiciose, et alios similes. Saltem mittat multa exemplaria, suo tempore, Itineraris, quod gaudeo tam citò absolvendum. Exspectamus item intra paucas septimanas Reginam Sueciæ. O si haberem Oedipum, quem illi offerre possem.

38v

Haec laeta. Nunc ad tristia. Libri illi, quos anno præterito Augustam misimus, videntur fuisse maledicto subiecti, et iræ DEI. Causam suspicor esse, quid, ut reor, die festo, et quidem Paschatis, fuerunt à Baiulo Petro colligati in falcem. Madefacti fuêre in via Augustam versus, ut scit Reverentia Vestra, cum iacturam aliquarum. Curavi ego Monachio huc mitti Musurgias aliquot, et Obeliscos deinde dolui inclusos. Hi fuere Herbipolim primùm, deinde Francofurtum, tandem huc delati. Aperui eadem hora, qua advenit, dololium, et reperi libros iterum omnes madefactos, et pene putrefactos. Exposui in cubiculo meo, ut siccarentur; sed ita replerunt fœtore pulmones et cerebrum, ut me fermè execuerint, relicto ingenti capitis dolore, catharro, et tussi. Exposui mi alio cubiculo, sed intra unam noctem fuerunt blattis repleti, et fermè corrosi. Sunt pleraque prima et ultima librorum folia planè destructa, ac proinde nullus volet eos emere. Si aliqua occazione, non tamen per pestem posset socius Reverentiæ Vestræ mittere tria aut quatur prima folia Musurgiæ; in quibus nimirum est titulus libri; et totidem ulrima, in quibus est registrum; colligerem ex omnibus, aliquod exemplaria divendenda. Rogo iterum Reverentiam Vestram, ut cum suis libris mittat quamprimùm meos quos tradidi Patri Koler quia neq hûc, neque Herbipoli ullum eorum invenio. Nescio etiam quomodo progrediar in Magia mea naturali, cùm Herbipoli vix liber sit qui mihi in eum finem servire possit. Conabor tamen facere quod potero. Misi Domino Schön Wattero ideam mea Mechanica Hydraulico Pneumatica, eamque imprimendam ipsius sumptibus, obtuli; sed nondum habui responsum. Dominus Phemius voluit videre, et legere librum divulget meam famam in Aula, et in urbe. Dabit et ipse operam, ut imprimatur. Pantometrum Kircherianum est sub censura Patrum Herbipolensium. Princeps noster ibit in Autumno Herbipolim, ibique morabitur per Hyemem. Dixit, non expedire ut Reverentia Vestra divulget secreta sua, præsertim chymica; præstare ut solis Principibus communicentur. O si Reverentia Vestra mitteret ad me artificiem linguarum Principi nostro offerendum, et explicandum! quæso id faciat. Si hîc legerem Mathematicam, haberem maiorem campum, quam Herbipoli, et iuventutem magis affectam. Sed quid faciam? Debeo deicere Patrem Philippinum Colbinum deicere è nido suo, qui valde illubenter deserit, quia maliorem nunc quidem non habeit. Diri clamârunt: potuissent non exaudiri, et præferri petitio

39r

Reverendi Patris Assistentis. Gros geschrei undt Weing Woll. Reverentia Vestra salutet mihi Patrem Koler,Patrem Martinum, Patrem Albertum, Patrem Boym, Dominum Andreamzîm, zàm zù. item meum dulcissimum et omnino aurem Güldenlow (cuius solius desiderio ad vos redirem) cum Dominis Todt, Lente et Wolmar. Vale Pater mi, et me Deo commenda. Moguntiæ 22 Julij 1655. Saluto perhumaniter Reverendum Patrem Hieronymum Sanctium, et omnes nostros Germanos, mitt meinem lieben Hanel. Gaudeo de disputatione Patris Geroldini, et aliorum nostratium. Reverentiæ Vestræ

39v

Reverendo Patri in Christo Pater Athanasius Kircher Soc.etatis JESU

Roma

  1. it can be a paragraph in the work: Magia universalis naturae et artis