Page:AKC 1654 06 20 567-119.pdf/1

From GATE
This page has not been proofread

Reverende in Christo Pater

Pax Christi.

Volueram Reverentiae Vestrae typo expressum mittere, quod manu mea exaratum mitto.
Sed Rhadamantus aliquis à praelo arcuit. Duram, sed leatus fit patientiâ, quic=
quid cornigero est nefas. In terra habito, quae devorat habitatores suos. Iam
statui ad annos aliquot calamum meum polemicum carcero et vinculis includere,
neque quenquam, nisi atroci iniuria lacessitus fuero, vel leviter paestringam. Ne cańem
quidem latratu insectantur, nisi me mordicus mordeat, iota plumeo dignabor. Cur foris
hostes lacessam et domi malam meream gratiam? Non tam desipio. Ergo iam alio verti
curas meas et fors utibiliores futuras. Reverentia Vestra legat haec hunc Primum ingenij
mei in eo genere lusum et rideat posito Romano supercilio semel Germanum et antequam
in morem rideat. Nam perpol ea fini misi. Egomet ipsus non semel cum per otium
relegerem risi nuper.
Misi ante menses non paucos scriptam aliquam a me conmentatianendam de gravitate
et levitate, et rogavi ut perlectam aliis Romanis nostris legendam et censendam daret,
eorumque mihi radicium et reponsum brevi scripto comprehensum reponeret. Sciò
quid Index Congregationis Gen. ad de ea re statuerit, neque ei me opponam un=
quam, sed virorum