Page:AKC 1665 06 24 563-040.pdf/2

From GATE
Revision as of 22:01, 13 June 2025 by Christopher Winter (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

gacissimam, perspicacissimam, investigandorum naturae mysteriorum in=
satiabilem et irrequietam, quia indefessam agendo. O quanam ro=
busta illa Tua mens agitat molem. Maria fluctisona sulcas,
iratis immisces. Te undis immensi Oceani fundum petis, fluxum et
refluxum ejus et vicibus alternis fugaces Euripos metiris, terras alio Sole calentes et extrema Indiarum
adis, praerupta montium caput inter nubila condentium scandis juga,
Vesuvij, Ætnae et Heclae incendia, Plinio Seniori longè felicior,per
scrutatus evadis, sed et Lunae stellarumque orbes imò ipsam Solis Regiam
exploras, quem ego ingenij vires in rimandis Terrae visceribus
explicaturum putabam. At video tanti ingenij virtuti inviam nul=
lam esse viam. Parce precor, si infrà merita Tua, quod meritò vere=
or, consisto. Nondum ritè immensa illa Mundi Tui spatia peregi,
nondum omnes intercapedines emensus sum, nondum tot anfractus
perreptavi, nondum omnes excussi angulos, sed solum modò cur=
sorio oculo perlustravi haec et illa, ex quo scilicet Mundus ille Tuus in or
bem nostrum paulò ante delatus est, perlustravi. Sed gratulor
mihi non inventurus quidquam in Tua ista tam̀ valida ma=
china praesidij illos qui astris imperium in humanas mentes
deferunt ijsque fasces judicij subijciunt, dum Tu Soli lucis calorisque
parenti et stellis influentiam in sublunaria haec beneficam adscribis illaesa
manente arbitrij humani libertate, cui dum indissolubili nexu coele=
stis gratia jungitur, mediâ inter fastuosam arrogantiam et securam
ignaviam tutò itur viâ, ad eludenda vel certè elidenda cuncta strate=
gemata Satanae. Sed hîc sisto gradum, dummodò id unum abs Te
impetrem, ut ad has, sicut et ad priores meas literas obtineam
responsum, sine quo nec inchoari operis adfecti editio potest,
quae tamen mihi, urgentibus Amicis, maturanda foret. Velim itaque
quamprimum̀ responso Tuo me bees, qui sum semper

T.

Hamburgi 24. Junij
1665.

observantissimus
Stanislaus Lubienietzki