S.P. Admodum Reverende Pater
Clarissime et Doctissime Vir.
Dum ad literas meas, praesertim postremas die 3. mensis huius scriptas,
responsum abs te praestolor, visum est mihi conveniens ut nunc quoque
paucis Te alloquar, et priora illa postulata de extracto scilicet sive com=
pendio, quodam eruditissimi illius hastatûs de Cometa Italici, quod operi
meo Tuo sub nomine inderem, heri de conciliandis dissidentibus Heveliana
et Vestra Romana de viso ad cingulum Andromedae Borealius Cometa senten=
tijs, in memoriam Tibi revocem. Ad haec adjungere aliquod necesse habui
epistolium opusculo isti, quod P. Riccioli Tuique, causâ haud levi labore
concinnavi. Nec enim Solum̀, ut vides, Prodromum Comecitum Hevelianum
in compendium redegi, sed et annotatiunculis quibusdam hîc illîc ornare
volui, quae tamen non parum, ubi ad quaestiones à me et per me ab alijs,
majori rerum Astronomicarum peritiâ instructis, propositas respondebit, au=
gebuntur, nec parum luminis Palatij Astronomici cameris inferent.
Magni me, ut par est, labores Hevelianos facere, fateor et ubique testor,
et, si Prussia provinciarum nobilissima Copernico, Artho et Crugero
certi et Hevelio, si vel omni prorsus comparatione odiosa abstineam,
optimo jure gloriari potest. Praecipuè verò celeberrima illa non
tantum̀ Mercurij sed et Palladis artibus urbs Dantiscum, cui haec
tria caeli Astronomici sidera (Copernico enim Thorunium pulchra
et polita gaudea) debemus. Tantò verò lubentius de Hevelio apud
Te loquor, quia video Te quoque ipsum ejus accuratas observationes
Solares et Lunares magni facere et cum dubio procul vel solum vel
cum paucis alijs, dum tum. S. Mundi Tui Subterranei c.s. Lunam
contemplans et perlustrans Lynceos nostri seculi Astronomos memoras
intelligere. Quanti ipse Ricciolus Socius Tuus longè doctissimus
eum faciat, in sua quoque ad me epistola testatur, dum se multum̀ ex
ejus, sicut et Clarissimi Bullialdi, Amici itidem mei pl. colendi, laboribus
didicisse fatetur. Atque hae erant causae, quae me permoverunt, ut
Prodromum illum Hevelianum compendio si ori via ad vos mittam eun=
demque vobis quam primùm sistam. Caeterum̀ quod ad augustum illud,
opus Tuum, quod dixi, attinet, fateor Augustis et Maecenatibus
fuisse dignissium. Miror in Te profectò humani ingenij vim sa=
ga
Page:AKC 1665 06 24 563-040.pdf/1
From GATE
Revision as of 21:02, 13 June 2025 by Christopher Winter (talk | contribs)
This page has not been proofread