Page:APUG 0385-B.pdf/15

From GATE
Revision as of 23:03, 28 April 2022 by Piet Van Boxel (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "non utitur hac voce in ista significatione,<lb/> et propterea cum in voce תְּהוֹם illud ם<lb/> sit radicalis, non abjiceretur. chaldeus<lb/> et Pagninus, <del>hic et R...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


non utitur hac voce in ista significatione,
et propterea cum in voce תְּהוֹם illud ם
sit radicalis, non abjiceretur. chaldeus
et Pagninus, hic et R. Isaac et R. Abraham hoc loco, , et
R. David in libro radicum exponunt soli
tudo, seu desertum. Sed optime D. Hiero
nymus vertit inanis, significat enim poprie
haec vox תֹּהוּ id quod caret fine,
ad quod factum est, quod dicitur vanum. sic
scriptura fert ubique. Isaiae 49 [,4] in vanum laboravi לַתֹּהוּ, et 45 [,18] non in
vanum creavit eam, id est terram, ad habitandum
formavit eam. 1. Reg. 12 [,21] non declinabi
tis post vana quae non proderunt vobis quia vana sunt: ubi semper est תהו. erat igitur terra inanis, quia carebat herbis, floribus aliisque rebus ad quas producendas creata est.

radix autem est תהה quod nihil significat ??????????