Reverende in Christo Pater
Pax Christi.
Volueram Reverentiae Vestrae typo expressum mittere, quod manu mea exaratum mitto.
Sed Rhadamantus aliquis à praelo arcuit. Duram, sed leatus fit patientiâ, quic=
quid cornigero est nefas. In terra habito, quae devorat habitatores suos. Iam
statui ad annos aliquot calamum meum polemicum carcero et vinculis includere,
neque quenquam, nisi atroci iniuria lacessitus fuero, vel leviter paestringam. Ne cańem
quidem latratu insectantur, nisi me mordicus mordeat, iota plumeo dignabor. Cur foris
hostes lacessam et domi malam meream gratiam? Non tam desipio. Ergo iam alio verti
curas meas et fors utibiliores futuras. Reverentia Vestra legat haec hunc Primum ingenij
mei in eo genere lusum et rideat posito Romano supercilio semel Germanum et antequam
in morem rideat. Nam perpol ea fini misi. Egomet ipsus non semel cum per otium
relegerem risi nuper.
Misi ante menses non paucos scriptam aliquam a me conmentatiunendam de gravitate
et levitate, et rogavi ut perlectam aliis Romanis nostris legendam et censendam daret,
eorumque mihi radicium et reponsum brevi scripto comprehensum reponeret. Sciò
quid Index Congregationis Gen. ad de ea re statuerit, neque ei me opponam un=
quam, sed virorum doctorum peritorumque examen et tratirationem desidero, praeben
probente sententiam (praestidendo semper a Lago quo docere sic vetat)
meam illam vel improbent. Si improbent, quid ad argumenta illa mea respon=
deri et re potui possit ac debeat, doceri et instrui valde exoptem. Habeam hunc
rapiamque amicitiae nostrae tam veteris tamque probae fructum, ut mihi quam citò potent
am tam animi sui sensum, tum aliorum peritorum responsum u scripto comprehensum
mittat. Doleo sententiam tum veterum autoritate tum ratione manifesta sub=
nixam ex scholis nostris proscriptam. Sed quid volumes? Multa in hac vita mortali
ita contingunt, quae ferre oportet, non corrigere non licet. Veniet tamen fors tempus
aliud, quando licebit. Nunc G. Comes Cratz est Episcopus Wormatiensis electus, qui
collegium ibi nostrum ag animam agens, uti spero et plane scio restaurabit. Abbas Vestrae
Buchoniae Princeps nostrum Patrem Mentzium, quem à confessionibus habebat, ex autornuit,
Page:AKC 1654 06 20 567-119.pdf/1
From GATE
Revision as of 11:59, 18 June 2025 by Christopher Winter (talk | contribs)
This page has not been proofread