Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/34

From GATE
This page has not been proofread


luculentissimè Regio illa, in qua Isidis Templum quondam extructum ingenti Aegyptiaca superstitionis cultu adornatum fuisse traditur; quàm sanè Regionem non immeritò inexhaustum Antiquitatum promum condum dixerim, ob incredibilem, nullo non tempore ibidem effossarum Antiquitatum multitudinem et copiam, quibus hic praesens Obeliscus quoque adnumerari potest, qua verò occasione is detectus fuerit, Lectori paucis exponendum censui.

Occasio et causə detectionis huius Obelisci.


CONSTITUIT VIVENS MONUMENTUM Patres Ordinis Sancti Dominci supra Mineruam, in horto, pro nescio, quo muro erigendo, fundamenta iacerent, in profunditate quindecim ferè palmorum, primò Obelisci pyramidium nullis exaratum symbolis, occurrit, undè Obelisci molem ibidem latere statim coniecerunt; Rumore mox in Urbe, uti in huiusmodi novitatum detectione fieri assolet, exorto; res ad Summi Pontificis aures delata, rei examinandae desiderium movit; undè statim Illustrissimus et Reverendissimus Dominus Archiepiicopus Corinthi, §unc temporis curae domesticae in Palatio Apostolico supremus Moderator, modo ob insignem meritorum cumulum, Iacobus Eminentissimus Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalis Ninus, pro ingenti, quo ardet in Reipublicae Literariae bono promovendo zelo et sollicitudine, Venerabili P. Michelangelo Iacobutio dicti Coenobi§ Priori mea opera renunciari iubet; Summi Pontificis voluntatem esse, ut Obeliscum denia adhuc terrestrium quisquiliarum mole obrutum propendiem erui curaret. Quod statim executioni mandatum fuit. Interim ego Roma ad annuam in Monte Eustachiano, 26 milliaribus Roma diffito, sacram uti vocant, missione, condicta die instituendam, discendere coactus, tùm eruendi, tùm designandi Obelisci curam losepho Petrucio industrio et docto iuveni, meorumque nonnullorum librorum ex Latino in Italicum Idioma translatori commisi.
Expedito itaque suscpeti Itineris corriculo, vix Tibur appuli, cum eccè duae ad me Roma deruntur Obelisci iam eruti delineationes, una à dicto Petruccio, altera ab Erudito Marcello Severolo Abbate facta, quas uti acri evamine, unam cum altera comparavi, ita quoque, in iis vera statim, ac genuinam Aegyptiaci ingenii indolem deprehendi; Verù, cum quantum latus quaero, illud omissum reperi, eò quod illud Obelisco prostrato terrae insistens, sine eius revolutione dilineare nescierint; undè tribus lateribus solummodò ad me missis, iuxta hieroglyphicae artis regulas diligenter collatis, etiam non viso adhuc Obelisco, quartum adieci; Romamque ad Patruccium cum quarto latere, quod iam in revoluto Obelisco detexerant,