Page:EBC s.d. 2671.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Ad R.mum et Ill.mum Card.lem Bellarminium.
Ego quidem Cardinalis amplissime, me, meaque omnia, et opusculum, quod nunc prodit, communi omnium Domino christo dicavi. Verum quaerendus in terra is erat, sub cuius augusto nomine ac luce prodiret; quique iam dicatae Domino rei nominatus a me esset patronus. et ingens animi mei aestus in Ill.mam Dominationem tuam, non me requiescere patiebatur, quin e latebris tenuitatis, et paupertatis meae, exirem ad lucidissimi nominis tui splendorem: qui mihi in desiderio animae meae cum diu fuerit, nunc tandem pusilli animi mei expugnavit timorem: ut confidenter, et amorem quo in christo Domino te prosequor, hoc opere commendate significarem: et meis tenuibus rebus prospicerem. in patronum trepidantis opusculi, te, Ill.me Domine eligo hodie, coram Domino meo Iesu Christo: cui dicatum opus cum sit, tuque in eo rerum christianarum cardine positus sit a Domino: tuarum partium esse indicavi, si Christo Domino consacrata, in tutelam aciperes tuam; eique cui servis, illa promoveres in Domino. ego quidem Cardinalis amplissime Ill.mam Dominationem tuam non vidi: sed scite dixit Augustinus, nos invisa amare posse, incognita vero nequaquam e cognovi te ex nomine: orbis christiani oraculum, christianae Ecclesiae columen; Sanctissimi Domini Nostri Papae delicias; Societatis Iesu religiosorum omnium amantissimum, nunc patronum, olim fratrem, quidni et nunc? haereticorum vere malleum. tu laetitia Israel, tu gloria Hierosalem. tu honorificentia populi nostri, securus praedico virum, quem sublimis non exaltavit potestas; ut respiciat adhuc Dominus humilitatem servi sui; quem igitur purpura de gradu sanctae humilitatis nihil dimovit, dimoveat ne ventus oris mei, pauperis peccatoris? Accipe igitur hilari vultu amplissime Cardinalis, clientelam meam, et huius operis patrocinium: sudores meos foelices efficito; et sacro tui nominis patrocinio beatos. videbunt haeretici, et nictabunt oculis, et capita movebunt ad nostra: sed audito tuo nomine, pallescent; et aliquid esse necessario fatebuntur, quae in tutelam suam tantus Cardinalis excepit. non oblitus es matris tuae, Societatis nostrae;
---page break---