Page:EBC s.d. 2263.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Ad Robertum Bellarminum Cardinalem e Societate Jesu,
Auctoris Praefatio[1].
Non est apud me dubium, eximie et humanissime Cardinalis, quin si quis in haec inciderit ex rigidis rerum aestimatoribus et criticis, miretur, accuset, ipse quoque Portasse cum aliis, quod in tanta copia nostrorum utriusque ordinis procerum, cum quibus commune coelum, major necessitudo, unde certior spes gratiae amplioris, tuum potissimum nomen delegerim, quod in fronte, ut sit, nostris in sacros libros lucubrationibus adscriberem. A quo humanitatis jure postulamus, ut non prius nostrum consilium improbet, quam quae subjicio attente cognoverit. At primum profiteor nihil hoc obsequio, quale illud est, à te, aut per te ab alio cupere. Intra conchulam nostram cochleae ad instar, humoris, quod satis est, suppetit, ne externo subsidio, ambitu, donis opus habeam. Queastus magnus, pietas cum sufficientia, hoc est, sua sorte esse contentum, id αὐτάρκεια est. Non tuum illustrare nomen animus erat: quod quidam, cymbalum mundi ex eo dictus olim pollicebatur simili officio. Superbum id esset. Scriptis libris quam purpura illustrior aliena cujusquam face non eges. Quod erat equius, tuo splendore nostras tenebras depellere, ne id quidem satage. Solis ad instar meridiano fulgore stellulas, si quae in nobis essent, nisi id agerem, abscurarem potius. Ac ne quod nihilominus miretur, patrocinium nostro labori flagito. Promptum id, et vulgare, neque ultra verba proventus. Memoria equidem superioris temporis tantisper oblectare animum volebam (veniam hanc seni dato) cum Romae tu quidem post obitum avunculi tui Marcelli Pont. Max. opt. aetatis, sed et artium liberalium impigro pede prima spatia metiebaris Parra praeceptore tuo, amico nostro, et acquali. Ego scholas Theologicas explicabam, immatura quamvis aetate, neque eruditione firma. Ita res nostrae erant. In Italia nullus nostri ordinis, qui eam provinciam sustineret. Nunc innumeri, ut naudio, et credo libenter: sic tempora commutantur. Collegae tamen in ea professione tunc erant Emanuel, et Ledesmius, quales, et quanti viri


---page break---

  1. Ioannis Marianae e Societate Iesu, Scholia in Vetus et Nouum Testamentum. Excudebat Ludouicus Sanctius, 1619.