Page:EBC fine 1616 2631.pdf/2

From GATE
This page has been proofread

planè desperarem. Quare spirituale opusculum, quod superiore mense Septembri mihi ipse conscripti, magno illi operi substituendum censui: fretus benignitate tua, apud quam magna voluntas dantis parvitatem doni facile conpensabit. Et fortasse opusculm meum non valde dissimile erit magni operi tuo. In enim sodalitati nostrae, praetier alia beneficia, egregiam domum, in ipsa urbe Roma, magnis sumptibus aedificare pergis: ego tibi domum non manu factam, aeternam in coelis, non inquam aedificabo (id enim soluis omnipotenti Architecti proprium est), sed pro unicum mearum termitate quasi digito ostendere, et viam ad eam aperire tntabo. Quamvis enim non ignorem, te, ut Principem Ecclesiasticum decet, ab inaunte aetate coluisse studia pietatis, et multo magis in aetate matura nunc colere: tamen tanta est humana fragilitas, et ad res terrenas caducasque propensio, ut necesse sit, nisi identidem ad coelestia meditanda animun revocemus, de humano pulvere, ut loquitur S. Leo, etiam religiosa corda sordescere. Quapropter non exiguo beneficio nos afficiunt, qui piis opusculis, multis variisque modis nos admovent et excitant, ut quae sursum sunt, non quae super terram, saepè ac serio inquiramus. Sic enim et corda muerdantur, et palatum anime curatur, ut homo interior videre plchritudinem veram, veramque dulcedinem de gustare incipiat ex quo illud consequitur, ut mundi gloria paulatim nobis vilescat, et carnis dolitiae ommino desipiant; ac denique ut loquitur sanctus Petrus , sic nobis abundanter ministretur
---page break---