Page:EBC 1621 02 04 2358.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Ill.mis et R.mis DD. Episcopis, Presbyteris et Diaconibus S.tae Romanae Ecclesiae Cardinalibus.
Ill.mi et R.mi D'ni
Pauli Quinti Pontificie maximi improvisus obitus nobis Ill.marum et R.marum DD.VV. littorie nuntiatus, ut Ecclesiam Dei optimo Praesule viduavit: ita nos prae caeteris ineffabili moerore replevit. Verum, cum immutabili lega a summo rerum opifice statutum sit, nos omnes mortales esse, et in hoc saeculo, quasi transeuntes, brevi tempore morari; prudentis animi est, jacturam hanc aeque ferro, illiusque voluntati conformari, qui cuncta suaviter disponit et a cujus nutu honeste dissentire nec possumus nec debemus. Accedat, quod si vitae puritatem, animi prudentiam, et mansuetudinem pietatem denique et sanctitatem, quibus eminenter claruit, spectemus: pro certo habere debemus, eum inter caelestis aulae principes translatum, beatifica illius visione potiri, cujus meruit gerere vices in terris. Quod reliquum est (Patres amplissimi) quibus Dominici gregis summi Pastoris, Spirita sanato afflante, eredita est electio, eum seligere curate, qui avocati Pontificie vices, et tanti ponderis molem, in temporibus hisce in hoc rerum discrimine (Deo dante) sustinere valeat. Interim omnipotenti Deo preces ex corde fundimus, ut in medio vestrum sit, et ad ea, quae sui nominis honor, christianaeque Reipublicae quies expostulant, voluntates vestras dirigere dignetur: et Ill.mas et R.mas DD.VV. diu incolumes servare, eisque fausta cuncta concedere. Genua tertio Nonas Februarii MDCXXI.
Ill.marum et R.marum DD. VV.
Ser.res Dedit.mi
Dux et Guber.res