Page:EBC 1621 01 06 2344.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Illustrissime, et Reverendissime Domine mi Colendissime. Odor mansuetudinis, et benignitatis tuae allicit ad tuam Illustrissimam, et Reverendissimam Dominationem, quasi ad locum munitum, et domum refugii omnes plerosque male habentes, et oppressos aere alieno. Quod si id tibi sit oneri, tibi imputes Illustrissime Domine, qui talis esse voluisti. Ecce P.F. Ludovicus Reydelet Ordinis Tertiariorum S. Francisci, vir spectatae consanguinitatis, et in suo Ordine religioso hactenus valde laudatus, nunc ad Sedem Apostolicam recurrit tanquam ad asylum totius Christiani orbis; egebit, procul dubio, patronis, tutoribus, et intercessoribus. Expetiit,et expetit impensissime umbfaculum protectionis Illustrissimae D.V., et quia me ejusdem cultorem addictissimum cognovit, petiit ut litteris opem istam Vestrae charitatis. Illustrissime Domine, exposcerem. Idque Vestra humanitate fretus facio quam humillime, sciens quia V. Illustrissima Dominatio libenter oculus est casco, et pes claudo; unde etiam illi animum addidi, ut te expectaret sicut pluviam, et ad te aperiret os suum quasi ad imbrem serotinum. interim manus tuas sacras demissus exosculor, et Omnipotentem Deum supplex oro, ut Dominationem Vestram Illustrissimam manus lassas erigentem, et genua debilia corroborantem quam diutissime, et felicissime conservet, ac protegat. Annesii Gebennensium 6 Januarii 1621.
Ill'mae, et R'mae D. tuae
Obsequentissimus, et indignus servus
Franciscus Episcopus Gebennensis.