Page:EBC 1620 2653.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Quamquam scripta Nicolai Copernici, nobilis astrologi, de mundi revolutionibus prorsus prohibenda esse Patres Sacrae Congregationis Indicis censuerunt ea ratione, quia principia de situ et motu terreni globi, Sacrae Scripturae eiusque verae et cattolicae interpretationi repugnantia (quod in homine christiano minime tolerandum est) non per hypothesintractare, sed ut verissima adstruere non dubitat: nihilominus quia in iis multa sunt reipubblicae utilissima, unanimi consensu in eam iverunt sententiam, ut Copernici opera ad hanc usque diem impressa, permittenda essent, provat permiserunt, iis tamen correctis, iuxta subiectam emendationem, locis in quibus non ex hypothesi, sed asserendo de situ et motu terrae disputat. Quia vero deinceps imprimendi erunt, non nisi praedictis locis ut requiritur emendatis, ut huismodi correctione praefixa Copernici praefatione permittuntur...
Datum Romae 1620
Fr. Franc. Magdalenus Capiferreus O.P.
praedictae S. Congr. secretarius
[NB Deest nomen praefecti sive Bellarmini, sive eius successores
Card.lis Bevilacqua]