Page:EBC 1620 12 22 2335.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Admodum Reverende Pater. Accepi, et libentissime legi tum litteras Reverentiae Vestrae, tum compendium Historiae, quod ad me misisti de rebus Jappnicis, et Sinicis: et compendium Historiae communi cavi cum Fratribus nostris. Non sum valde miratus persecutiones, quas adversarius noster diabolus excitat in Insulis Japonicis, et in Regnis Sinarum: imo vero valde mirarer, si adversarius noster diabolus permitteret pacifico Japones, vel Sinas, relictis idolis suis, converti ad Deum vivum, et verum. Itaque Reverentia Vostra, ut adhuc fecit, imitetur Sanctos Apostolis, praedecessores suos: et si martyres quoque imitari oportebit, gaudeat tam beatam sortem sibi, et sociis, ex magno Dei dono, praeparatam. Admonebo libenter Summum Pontificem de publicis orationibus, quas Indici cuperent pro iis, qui in Japonia, et Sinis decertant: sed vix addi aliquid poterit ad communes preces, quae in omnibus ecclesiis indictae sunt propter bella haereticorum adversus catholicos. Valeat Reverentia Vostra mei memor in sanctis precibus suis. Romae die 22. Decembris 1620.