Page:EBC 1620 06 18 2255.pdf/4

From GATE
This page has been proofread


intolerabiles exaratas conspiciens alitar facere non potui. Quia enim putasset monachum abbatis nomine insignitum ita justitiam pedibus proterere, et per fas et nefas reformationem et monachum virtute decoratum (ita suis patentibus nos appellat Celsus) opprimere et profligare licere crederet et fecisset. His rite diapositis tyrocinii monastici et reformati coenobium in agro Pictaviensi profecti sumus et rebus divinis intenti quid postea accideret ad haec usque tempora ignorassemus nisi quidam monachus dicti provincialis mandato, sexto mense noviciatus nostri supra dictum breve subrepticium et nullum significatione authentica intimasset, et quasdam litteras Ill.D.V. ostendisset, quibus quae calliditas et conscientia pungens nobis insciis excogitavit agnovimus. Ill. enim D.V. his litteris, ut initio diximus, nugis et calumniis adversariorum fidem adhibere, nos iterum velle litem agitari et principum mendicatis suffragiis neglectoque ad reformatissimam Benedictinorum congregationem transita huc illud discurrere et per saecularium demos divagari, credere ostendit. Sed annua nostri noviciatus favente Dei gratia peractus hoc falsissimum satis aperit, nec alia probatione ad haec mendacia detegenda opus est. Per breve autem significatum agnovimus Celsum antequam vidissemus suae praetensae sententiae et correctae gravamina et ab ea de novo provocassemus, illius callidam confirmationem obtinuisse. Nonnulli asserunt illud opera Ill. D. V. obtentum esse, miranturque doctiss. et acerrimum haereticorum hostem rerumque spiritualium notitia pollentem Cardinalem inauditis partibus ita procedere. Non est tamen mirum Celsum Ill. D.V. circumvenlsse, cum humanae miseriae conditio sit talis ut reorum oppressorum maximum crimen sit innocentia; sed omni admiratione dignum ut cardinalem sanctum et doctum, ita adversarum partium verbis et nugis decipi. Sane si Ill. D.V. utriusque juris aut saltem canonici laurea donatam habuissemus, sicut illam theologiae et controversarum rerum palmam tenentem possidemus; nec innocentia nostra nec Coelestinorum reformatio oppressae et ablegatae essent, imo vigerent et in regno
---page break---