Page:EBC 1619 ca 2178.pdf/14

From GATE
This page has been proofread


videantur; quippe quod a aetavis suis, iis quidem Catholicis; haeresis enim recentius nata est; per successus id acceperint: insuperque admirari potine videantur praeclarissimum illud depositum Sancti Martialis quod apud nos religiosissime, atque, ut possumus, honorificentissime asservatur. Unde neo nobis notum est (licet permixtos eos nobiscum pati oporteat) quod quidquam hactenus, in tantum sanctum evomere ausi sint veneni, injuriarum aut opprobriorum; superati scilicet a tanta ipsius sancti abbritate, aertissimaque pro Aquitanis et maxime Lemovioensibus tutela.
Igitur haeretici silent, nos vero, nos catholioi qui simul dulces Christi capimus panes (quorum figuram sanoti Martialis in turba illa quinque millium tulit) et in domo Dei ambulare debemus cum consensu; haec certamina inter nos commovemus? ut quid dormitantes haereticos excitamus? ut quidorabrones irritamus? audebimusque dicere aut erit hoc tutum proferre, ut plus divexationis acceperimus nos Aquitani Catholici, a Catholicis quam ab haereticis? ergone fundamentum ponent Catholici novatores, ut hoc aedificent haeretici? Nam si quaererentur haeretici, politicive: si necessitas Ecclesiae id posoeret: si quaestio esset de fide, ut necessario decidenda esset: sique alia, valida satis ratio exigeret, non forte videretur esse tantus repressioni aut reprehensioni Criticorum locus! Sed nihil horum est, imo proximum perioulum patet e limine. Perioulum ab haereticis; periculum a politicis; periculum a catholicis in Catholicorum, animarumque piarum detrimentum non parvum. Quid ergo abs re, abs necessitate, pro animi libito, nulla natione hano quaestionem movemus, ut simul Aquitaniam totam contturbemus? Amabimusne perioulum ut pereamus in ilio? Quid confert haec cogitare? Quid profioit? quis fructus? fructus si quis est damnum est. Damnum ergo vitare possumus et quaeremus. Stat fundamentum ab antiquis, imo ab ipso S. Martiale constitutum; ut quid movemus ex eo lapidem, ut majora et altiera oorruant, et Ecclesiae permoveantur, animaeque periclitantur?
Satis turbata est Gallia; plus satis ac nimium; nec opus est tribulationibus tribulationes attexere. Unde et bonorum quorumoumque et optimatum ex nostris, sicut et gravissimorum, atque omnium eruditissimorum quos jucunde hac de re, consilii gratia petiimus, hominum utriusque status tam laici quam Ecclesiastici, inter quos etiam doctissimos et piissimos vestrae celeberrimae religionis partes adiimus, unum et constane effatum est, non esse horum temporum ac procellarum, ut apud viros Catholicos, hujusmodi debeant agitare quaestiones: sed rei uti est standum esse, nihilque removendum ab eo quod a tot saeculis firmatum fuit. Denique ex hac
---page break---