Page:EBC 1619 06 17 2117.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Illustrissime Card.
Incredibile desiderium quo flagras videndi omnes fideles et maxime eos qui in tua ditione et protectione sunt, animo pacatiori et tranquilliori Deum collaudare: me hodie compulit, ut opem et benignitatem tuam implorarem, ut eam gratiam mihi non denegares, quam quibusdam ex nostris concessisti. scilicet ut nobis adempta Omni spe unquam videndi devotionem augeri et florere apud nos, licentiam in ordinem carthusianorum a quibus alias receptus fui, ingredienti per te consegnar; hunc ordinem invitus reliqui, dum ad nostrum praecibus patrum nostrorum redire impulsus sum: quod tibi Illustrissimus Cardinalis Ubaldinus testificaci potuit, eum enim prior Carthusiae qui me receperat adiit, ei supplicaturus ut sua authoritate in eorum ordinem admitterer. Haec est mea prima habitatio, ille locus est, ubi in perpetuum deum orabo, Illustr. Card. ut det tibi din vivere foeliciter in terris, et foelicissime in coelis.
Tuus humillimus et obsequentissimus Orator frater Jacobus Reginaldus Coelestinus immeritus.
Ex Monasterio nostro parisiensi, die Junii decima septima, anno salutis 1619.
Illustrissimo ac Rev.mo D. D.meo colendissimo D.Cardinali Bellarmino. Romae.