Page:EBC 1618 12 26 2061.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Admodum R.de Pater, Ad literas R.V. quas datas 23 Novembris, accepi die 23 Decembris, respondeo, mihi gratissimum fuisse, quod ex decreto capitali generalis Parisiis celebrato, monasterium Gentilini admiserit libentissimis animis Admodum R.dum Patrem Provincialem, eique obedientiam praestiterit. Rine enim cognovimus monachos ejus Monasterii esse veros obedientiee filios et pacis amicos; et speramus deinceps futures omnes monachos Coelestinos in universa Gallia cor unum et animam unam. Res haec mihi, nec solu mihi, sed etiam summo Pontifici jucundissima fuit. Unum superest, ut omnes perseverent in ea reformatione, quae in capitalo generali stabilita est; quod futurum omnino spero, et pro tanto be neficio gratias Deo Domino nostro ago. His valeat R.V. cum omnibus fratribus et filiis suis; quorum omnium precibus me ex animo com mendo. Datum Romae, die 26 decembris 1618.
R.ae Paternitatis V.et fratrum ac filiorum suorum
Uti frater in Christo
---page break---
La sopra scritta: Admodum R.do Patri N (qui si metta il nome proprio)
de Serre Priori di Gentilini,
et reliquia monaohis Coelestinis
in eo monasterio Deo servientibus.