Page:EBC 1618 12 03 2054.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Ill.me ac Rev.me D.ne
Placuit Rev.mo patri Abbati generali, qui me usque ad Taurinum secum duxit, sicut etiam patri provinciali me in priorem monasterii Gentilinensis confirmare, quod fecerunt videntes me semper obedisse promptissime Ill. D.V. et illis, sicut toto tempore vitae meae faciam, sed quondam in obedientia dicti prioratus apposita est haec clausula (sub beneplacito Ill. D.V.) idcirco Illam humillime deprecor, ut ipsam per litteras ad me directas confirmare dignetur, sicut etiam scibere ad patrem provincialem, ut omnium praeteritorum immemor me commendatum habeat: hanc gratiam ab Ill. D.V. peto pro cujus incolumitate Deo opt. max. effundere preces non desistam. Taurino 3.a decembris 1618.
Ill.mae et Rev.mae D.V.
Humillimus atque obedientissimus in Xpo filius
f. Deserre, prior de Gentilinis indignus.
Ill.mo et R.mo Card. protectori.