Page:EBC 1618 10 20 2045.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Illustrissime et R.me Dne,
Ad alteram epistolam R.mae D.V. respondeo, me egisse cum Patre Generali Societatis Jesu, qui mihi dixit, se statim scripturum ad R.dum Pr'em Praepositum Provincialem, eique mandaturum,ut non revocet sacerdotes Societatis, qui apud R.mam D.V. sunt, donec bonam abeundi facultatem ab eadem R.ma D.V. habuerint. Cupit enim P. Generalis obsequi in omnibus tam sancto,et tam digno Antistiti, quantus est R.mus D. Epus Curiensis, et simul idem P.r Generalis admonebit Prem Provincialem, ut serio tractet de erigendo Collegio, vel saltem missione Patrum nostrorum Meranii loco videlicet aptissimo ad discurrendum ad varia loca, et seminandum semen verbi Dei cum labore et tristitia, et referendos cum exultatione et gaudio manipulos suos. Haec mihi Pater Generalis serio promisit, et sine dubio adimplebit promissiones suas. Interim R.ma Amplitudo vestra bene valeat, et constanter perferat, ut adhuc fecit, tribulationes omnes pro gloria Dei, et salute animarum, quae magnam habet remunerationem. Iterum valeat mei memor in sanctis precibus. Datmum Romae die vigesima octobris 1618.