Page:EBC 1618 10 06 2041.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Illustrissime et Reverendissime Princeps.
Quid me, ut hoc,quantulum est, litterarum exarare voluerim, et debuerim ad Illustrissima Celsitudinem Vestram, facile conjectura capiet, simulque atque intellexeiit, qui fuerim annos 26. circiter, quique nunc sim, ac me fore tota vita deinceps sperem. Natus ex nobili sanguine, educatus, eruditus industria Calvinianorum, dignitate quoque non una apud illos auctus, ita ut munus Vice-Cancellariatus apud Electoralem Palatinatum, et Consiliaratus apud varios Principes Protestantes Imper. per aliquot annos subiverim (prout ex litteris, quas ad Sanctissimum Dominum Nostrum, quem nunc Oecumenicum agnosco Episcopum, Christi Vicarium, dedi, quarum exemplar his insero, plenius adsequi poterit V.S.) quid potui, nisi eadem cum illis, in negocio Religionis, cultusque divini sapere, ac sentire? Donec in istis dissidiis utriusque factionis, quam nominavi, tam varie, tam prodigio inter se dissectis, ut ad exitum decretorium propp sint, animadverti, me in rebus fidei infido, ac minime securo loco, inter illas pugnas stare. Quid multis? Unum fere Bellarminum audiebam, ubicunque esse gentium, in quem omnes, quantum a mutuis contentionibus vacaret, stylum acuerent, quotquot prae vulgo aliquid scire se arbitrabantur Protestantium Theologi. Quo circa, et illum mihi penitus evolvendum, ut sumpsi prae manibus, ita manus victas illi dare coactus sum. Ringantur, et in omnes formas torqueantur Prothaei illi haeretici, ut canis in umbra lunae allatrat, sic illi in nocte errorum plusquam Cimmeria hinniant in magnum illum Bellarminum Omni ritu sectariorum altiorem, qui ut Hercules olim exercitum hostilem Pigmaeorum, nescio quem, sua pelle totum fertur involvisse, sic una stylo suo, omnes Ecclesiae Catholicae perduellas jugulat, et conficit; unde Herculis Catholici nomen sibi, merito suo, vindicare possit, non minori in nostra Religione cultu prosequendum, quam olim fuit Herculis illius Gallicani, nisi Bellarminus audire malit, quo nomine scilicet omnia comprehendimus, quae eruditioni, assertaeque fidei debentur;
---page break---