Page:EBC 1618 08 14 2029.pdf/8

From GATE
This page has been proofread


specula aerea, aut vitrea sunt suborta est aliis vitrea vel aerea soliditas, fundendi verbo commodè juncta, ut dum vox ... rem ipsam fusam, et liquidam significat, in Fusibilem et Liquabilem illis traducta fuit, quibus forte Coeli ipsa durities adamantina, menti durius inhaeserat. Quod si nimis fortasse alicui fusi aeris aut speculi similitudo arriserit, non desunt qui seclusa quavis duritie et densitate, ad perspicuitatis, nitoris, splendorisque constantiam perennemque naturam decentius referant. Fraeter haec autem illud rem prorsus confirmet ...Coelos hic dici. Vox haec si rectè observavi, eam praecise firmamenti partem signat qua Meteora gignuntur, aerem nempe nec supremum, alibi vero saepè et proxime superiori cap. Jobi pro aere versa est, et propriè tenues, comminutos, subtiles à ... quod comminuere, contundere, extenuare, valet. Unde penitus quivis durae solidaeque compaginis intellectus cesset. Mecum praeter alios Viri illi doctrina insignes sunt, Joannes Pineda qui copiosissimi, et diligentissimi in Job scripsit, et Benedictus Arias Montanus in sua naturae historia hic expositum locum ita legit: Extendistine cum ilio Sahhakim perseverantes ut specula fusionis. Ille veri soliditatis loco. Forte, Validum, Violentum, intelligit, aerique applicat. Ambo fusi eodemque sensu locum explicant.
Jam quod attritionem facit secundo loco positam, ejus vice consumptio, dissolutio, inveteratio, seu immutatio vestium similitudine, ab aliis dicitur; ut nullo pacto durum corpus inducere debeat vis illiusmet vocis. Pro casu etiam minimi possibili dictum intelligi posset: donec atteratur Caelum. Verum minimi necessarium est visum hisce explicationibus uti, cum à plurimis verba haec:donec atteratur, vel: quousque consumatur non apponantur, nec legantur, ut apud Comitulum observavi, Hebraeaque ipsa verba ... et homo dormivit, non surget donec non Caelum: sonant scilicet subaudito verbo substantivo, donec non sit Caelum, si recte percipio, ut alibi legimus: Donec auferatur Luna pro hebraeis verbis sigmificantibus tantum: Donec non Luna: ut ita Caeli ipsa annihilatio
---page break---