Page:EBC 1618 08 14 2029.pdf/7

From GATE
This page has been proofread


aereque dicto; alio attritio notata quae duorum est corporum: removendam hanc qualemcumque ansam omnino cogitavi locorum consideratione, et explicatione, certus superine adductis haec minimè avversari posse. Eapropter primam lectionem ipsosque Interpretes consului.
Primùm varie expositum notavi. Aliis: Soliditates cum ipso in vetustates validae sicut aspectus effusionis. Aliis: Firmabis cum eo in antiquitates validae etc. Aliis: Ipse firmavit Caelum in conversiones validae sicut aspectus effusionis. Aliis: Extendisti cum eo nubes fortes sicut speculum pellucidum, vel tanquam aspectus, seu species speculi, vel fusibilis. Aliis: Ipse firmavit Coelum robusta compage, velut aspectus Fusionis. Sed Hebraea ipsa verba... Tu expandisti cum ilio Caelos validos specie fusionis planè sonare videntur, quod optimè Illustrissime Domine percensere poteris.
Hisce quidem ego consideratis,aeris aut metallicae soliditatis quemvis sensum satis exclusum existimo, fusionemque insuper ipsam, et expansionem magis confirmatam. Ex Hebraeis certè nonnulli ita exponunt ut talis sit sensus: An tu auxiliaberis illi ad effundendas nubes, et efficiendas eas fortes ut sint velut speculum eoque ex eis lumen transmittat in terras. Sed tria ego consideraverim hoc in contextu. Quod enim aliis: Firmare soliditates, Fabricare, et extendere ex ... dicunt, id ad expansionem Υρς deducendum, nec mirum si Firmare, et ei similia hoc loco ex verbo, sicuti alibi ex nomine Firmamentum non adeò proprie derivatum. Deinde Robustum illud, Forte, Violentum, aliis solidum, aliis Durans, quod ex ... sumitur aptissime Validitate reponi, ut valida, fortis, et perseverans in sua puritate natura intelligatur, ut D.Bonaventura facit, vel etiam de rato firmoque quovis tempore ordine. Tertio quod Aeris fusi, seu Speculi, vel Fusibilis similitudinem attinet, Speciem tantum, vel Similitudinem, vel aspectum Fusionis, haberi. Aes vero et Speculum ex eo inducta, quod ab eadem voce πχς iam speculum quod videmus quam visio ipsa deduci possit; ut Pineda optimè notat, inde quia
---page break---