Page:EBC 1618 08 14 2029.pdf/6

From GATE
This page has been proofread


videtur, in quo firmamento tùm aquas, tum stellas positas legimus; sicuti et in Caelo, et stellas, et volucres, et Aquilae viam notamus. ...ω, ...ρπω, Υρς, communes fere voces. quarum non minus propositum confirmant, caelestisque Naturae indicia exhibent, peculiares significationes, et origines; unde eas omnes opere in ipso minutius observare libet.
Fusum quidem, et fluidum Caelum omnibus exprimitur, praesertim vero ex Υρς quae expansum extensumque notat. Quid enim quaeso magis expansum aut dilatatum esse poterit ut per excellentiam ita vocetur quam tenuissimum, et rarissimum, quod aeri simile; quomodove unquam summa duritie ac densitate [quae terreum quid omninb erit] constrictum corpus, expansum dici poterit? Habemus fumi apud Isaiam cum Coelo expressam similitudinem, vel in ipsa dissolutione affinitatem, unde aliundeque D.Basilio, et D. Ambrosio aliisque Sanctis Patribus compages Aetheris non alia quam tenuissimi cujusdam fumi, qualis et Aeris. Exposita quoque tenuitas et raritas hujus aurae mira apud eundem Isaiam bis verbis: Qui extendit velut nihilum Coelos, quod de universo Coeli corpore dictum degenti patet, nec corpulentum aliquod durum multiplex, ingentiaque spatia occupane, simile nihilo, ullo pacto dici poterit, sicuti è contra, optimè nihilo assimilabitur extenuatum quid, et ita diductum ut nihil impediat, et nobis incensile ferè sit. Eodem quippe modo Antiqui ipsum aerem inane dicebant, et in Scriptura legimus: Qui extendit Aquilonem super vacuum, et appendit terram super nihilum. En aer hic vacui et nihili nomine dicitur, appensaque super eum terra non supra aliquod solidum, durumque, quod sustinere potuerit.
Et quamvis haec exposita nullum soliditati inducendae locum relinquant, quia tamen ejus Authores nonnulli, quasi ab bis omnibus clanculum irrepentes, aut effugia frustra quaeritantes, aliqua ad eam imponendam inducunt; videlicet apud Jobum: Tu forsitan cum illo fabricatus es Caelos qui solidissimi quasi aere fusi sunt, et alibi: donec atteratur Caelum, ingens in primo subsidium soliditate
---page break---