Page:EBC 1618 07 17 2018.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Illustrissime Domine.
Etsi ego minime notus sim Illustrissimae Vestrae Dominationi, notum tamen credo me reddent literae quas a nostro reverendo patre provinciali Gallobelgico acceptura est. Serenissimi nostri principes me nuper ad episcopatum Audomarensem nominarunt, mittitur ad Sanctissimum patrem Summum Pontificem instructus processus ut haec mei nominatio Romae confirmetur. Is sum qui nuper scripsi adversus apostatam Spalatensem quique jam alias electus fui et confirmatus episcopus ecclesiae Cardicensis in partibus infidelium, ut essem suffraganeus archiepiscopo Cameracensi. Plurimae mihi sunt causae ob quas Summus Pontifex mecum agere debeat non ita rigide super annata et aliis. Putant aliqui me nescio quid de apostolica Sede meritum quippe qui eam defendi et in posterum acerrime defendam, si Dominus faverit. Rationes illae magni videntur omnibus esse momenti qui eas examinarunt. Fusius hic de illis non agam; spero enim eas in charta seorsim Illustrissimae Vestrae Dominationi proponendas; sed tum maximi erunt ponderis, si auctoritatem suam ad illas corroborandas interponere dignabitur. Intelligo enim illas tantam vim apud summum Pontificem, collegiumque totum Cardinalium habituras, si eas proponere non esset ei grave, ut sine dubio impetrturus sim quod postulo. Ignoscat quaeso si theologus ego confisus de tanta humanitate Vestrae Illustrissimae Dominationis, ad eum confugere audeo, quasi cliens ad patronum qui solus mihi futurus est instar omnium, si vel minimum temporis huic negotio nostro dignetur impendere, ut nostri patrocinium suscipiat; nec enim ipse qui principum Serenissimorum sum concionator, thesauros in terra cumulavi, quibus jam sufficere possim tam gravibus impensis quas ad confirmationem istam et expeditionem bullarum audio de more sustinendas esse, nisi justis de causis (quales meas esse credo - judicabit Illustrissima Vostra Dominatio) à Summo Pontifica remittantur. Ne vero facessam negotium, Deum optimum maximum precabor ut Illustrissimam Vestram
---page break---