Page:EBC 1618 06 27 2014.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Illustrissime ac Reverendissime Domine.
Dum audio Paulinum turturem, cupdo dissolvi et esse cum Christo, et audio tanquam columbam Bellarminum cum gemitu ad desideratum Jesum millies suspirantem, et lego et perlego lachrymas, quas ad nos omnes mittit, incidit mihi, ut antequam ex hac vitae statione plenum dierum bonorum contingat summi illius dei iussu vocari, prius ab Ill.mo domino meo huic residentiae Hollandicae nostrae pium petam et requiram legatum; quod eo facio confidentius, quod clare legam non tantum Cardinalem, sed se etiam scribentem fratrem meum et illius Matris filium, in cuius sinu de lacte coelesti suxit, et vixit, et etiamnunc bibit. Quod autem scribo, intuitu maioris gloriae Dei et boni Ecclesiae facio et peto. Duo sunt.
Primum. Occasione controversiarum inter Gommaristas et Erminianos, Ordines Hollandiae et senatores quarundam urbium coacti sunt exigere a suis subditis juramentum obedientiae, ne titulo disputationum forent praeda et spolium nebulonum. Juramentum hic addidi, hic typis editum, a me latine redditum, ab omnibus, primariis etiam catholicis hic postulatum et praestitum, nec a quopiam sacerdote improbatum, ut docerent se praepositis etiam discolis, salva Religione, obedire et subiacere didicisse.
Si hoc juramentum licitum, examinare dignetur an inscriptio in Universitatem Leydensem non poterit esse licita? Addo hic articulum qui statutis Universitatis additus et semper legitur, qui indicat nullum intelligi praeiudicium Religionis. Cum juramento adscribunt sodalitati militari civium, ut hic patet. In Universitatis inscriptione ordinarie sine juramento adscribunt societari studiosorum, quod cum hactenus non liceat per suam Sanctitatem, coguntur cives qui foris proles suas alare non possunt, domi arti mechanicae et non studiis applicare. Haec inscriptio nihil aliud continet, quam quod frui quis possit privilegiis Universitatis, hoc est non ire ad excubias, pro madori parte liberum esse a vec
---page break---
tigalibus.