Page:EBC 1618 03 20 1985.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Admodum R.de Pater, Egi rursum cum Ill.mo Cardinali Vernilo Protectore de fratribus recollectis, qui istic desiderantur; non enim ausus sum scribere ad R.dum Patrem f. Andream à Soto, Ordinis Commissarium, cum ista negocia ad me nullo modo pertineant. Illustrissimus et Reverendissimus Protector, qui mihi est amicissimus, hoc dedit consilium, ut rescriberem R.V. ut hortaretur fratres istos ad scribendaa literas et desiderium suum illi ipsi Protectori aperiendum, et quid sit quod impedii commune bonum; ipse enim adhibebit remedium et imperabit P. Commissario, quod è re communi esse judicaverit. Valeat R.V. mei memor in sanctis precibus suis. Romae, die 20 Martii 1618.
R.V.
frater, et servus in X.°