Page:EBC 1618 02 08 1971.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Admodum R.de Pater, Parcat Deus illis duobus Coelestinis qui ad nos venerunt cum certissima promissione, ut ipsi dicebant , quod Coelestini Galli admitterent visitatiohem P. Abbatis Generalis. Et quidem ego initio eos reieci tanquam profugos, sed postea Coelestini, qui Romae sunt, cupientes aperiri portam buie visitationi, persuaserunt mihi, ut eos ad tempus retinerem. Et si R.V. permisisset, litteras Vicarii Generalis, quibus adiunctae erant meae, deferri ad Patrem Provincialem; iamdudum habuissemus responsum, et res essent clarae, et patres duo,qui hic sunt, possent redire ad vos. jamdudum audivimus ex Archiepiscopo Lugdunensi, qui hic Romae agit Legatum Regis christianissimi, quid actum sit in Consilio privato Regis eiusdem circa P. Campigni, et alia negotia Coelestinorum. Et quia in Gallia sparsa erat fama, iturum ex Italia in Galliam Patrem Generalem Coelestinorum ad pacem faciendam, et ideo revocatam esse auctoritatem trium Praelatorum, id est, Card.lis Perronii, Card.lis de la Rochefoucauld et Episcopi Parisiensis, delegatorum commisariorum a Summo Pontifico, ego statim per litteras monui Nuntium Apostolicum, qui est apud Regem, falsum esse quod ferebatur, de revocata auctoritate trium illorum Praelatorum, et nunc iterum scribo tribus illis delegatis judicibus, ut causam agant et finiant primo quoque tempore, id enim summo Pontifici, omnino cordi esse. Addidi etiam, optare Pontificem, et me, ut tria capita reformationis admissa in capitulo generali intra Italiam, etin capitulo provinciali intra Gallias, omnino retineatur. His valeat R.ia Vestra mei memor in precibus suis.
Romae die 8 februarii 1618.
Admodum R.de Pater
Uti frater
Robertus Card.lis Bellarmimus,
P. Antonio de Ponte Priori Coelestinorum Avenionensium.