Page:EBC 1617 12 08 1948.pdf/2

From GATE
This page has been proofread


ad Deum pro nobis fusis, nos omnes adjuti, ostium hoc quod tam impie antiquus obseravit hostie, obnubilati veri, dilucidatione divina ope reserabimus. Cum vero onerariae naves brevi Lusitaniam versus ex urbe Goae sint soluturae, hoc anno absolutum negotium Romam transmitti temporis brevitas non permittet. Reliquum est ut Ill.ma Dominatio V.ra mei non obliviscatur meque in suorum servorum ascribat numerum exopto, atque adeo me tanquam rem ab Ill.ma Dominatione Vestra possessam quotidianis suis sanctis sacrificiis omnipotenti Deo commendandum suppliciter exposco. Ex hac urbe Granganoris 8 decembris 1617.
Ill.mae et Rev.mae Dominationis V.rae
Indignus servus et filius in Christo
Robertus Nobilis.
All'Ill/.mo et Rev.mo Sig.re e Pře mio osserv.mo il S.or Cardinal
Roberto Bellarminio
2/a Via.
Roma.