Page:EBC 1617 11 14 1934.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Admodum R.de Pater. Agit R.V. mecum quasi cum extraneo, cum tot verbis excusat quod saepius ad me scribat. Vidi libenter ingenuum adolescentem, D. Philippum Fridericum Breiner, et eum juvabo, ubicumque opera vel auctoritate mea indigebit. Non tamen probo quod D. Rodulphus, qui Romae negocia Imperatorie tractat, voluerit Baronem istum hic Romae apud se moBari per aliquot dies, et non recta ad collegium porgere: ista enim non sunt conformia instituto collegii germanici, et bine timeo valde ne per hujusmodi distractiones et ipse parum proficiat, et caeteris scandalum praebeatur, et inde fiat ut mora ejus in collegio non sit diuturna futura. Vale Pater charissime. Romae die 14 Novembris 1617.
R.V.
frater et servus in Christo