Page:EBC 1617 10 08 1917.pdf/2

From GATE
This page has been proofread


mihi licuerit jam dictum festum sancti Genesii in Dominicam proximiorem non impeditam transferre, et humiliter peto super hac re a sacra Congregatione responderi; erit mihi suum responsum lex inconcussa. Caeterum forsitan videbit Ill.ma D.V. duos ex religiosis Patrum Celestinorum conventus Avenionensis, sed advertat si placuerit eos a ca eteris Patribus reformatis defecisse, ut si quid adversus dictos Patres reformatos moliri studuerint, id sibi sit suspectum. At quoniam isti Patres acceperunt certum quoddam diploma a Patribus Augustinianis reformatis hujus civitatis ab eorum Patre Provinciali confectum quo Ill.mae D.V. insinuarent ao fidem facerent dictos Venerabiles Patres Augustinenses et maxime pios esse ac valde utiles bono publico, et universo Augustiniano Ordini, nec quidquam specie reformationis egisse centra debitam superioribus obedientiam, vel antiquam regulae observantiam, aut aliquid mutasse in habitu, aut innovasse quod dicti Ordinis constitutionibus videatur repugnare, imo et per omnia et in omnibus sese Provinciali submittunt non obstantibus prlvilegiis illis ante biennium a Summo Pontifica concessis. Rogo igitur ut dignetur V.a Amplitudo illud praefatum diploma lubens excipere, et piae intentioni dictorum Patrum Augustinensium pro vostra singulari benignitate et summa charitate fovere. Nihil enim illi religiosi Patres a V.a Ill.ma D. contendunt contra justitiam aut quod maxime vestram non deceat pietatem et summum in religionem amorem, aut sane quod illorum R.mo p. Generali debeat displicere, quandoquidem nihil aliud moliuntur isti Patres nisi ut Augustiniana religio pristinum candorem, et suum vere augustum nomen recuperet, et omni foedata turpitudine repulsa monasteria reformentur, et maxime Avenionense in quo nuper Patres qui in illo degunt ipsummet Provincialem verberare voluerunt, et nisi intervenisset authoritas Ill.mi D. Prolegati Avenionensis forsitan enecassent, quae omnia non latent R.um P. Generalem dicti Ordinis. Vale totius Ecclesiae praeclarum lumen, decus et ornamentum. Arelatae die VIII.a octob. anno 1617.
Vestrae Amplitudinis
Humillimus cultor, et ad omnia obsequentissimus
Gasp. Arch. Ar.