Page:EBC 1617 10 08 1917.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Ill.me Domine
Eo libentius ad V.am Celsitudinem coniugio quod noverim literas meas sibi non injucundas esse, sed gratas maxime. Orta est difficultas inter nos et Capitulum nostrae metropolitanae de qua sacram Congregationem suo adjutus favore consulendam duxi, quae talis est. Die 25.a Augusti in qua cadit festum S.ti Ludovici cadit etiam juxta breviarium vetus Ecclesiae Arelatensis festum S.ti Genesii martyris qui fuit civis Arelatensis: et quoniam in diete mense Augusti multa festa coluntur a civibus nostris, ob eamque causam non sine magno populi incommodo (qui eo tempore frugibus (quorum magna est copia) in urbem deducendis vacat) indici poterai ut festum S.ti Genesii ea die qua cadit a populo coleretur, de consensu Comunitatis Arelatensis et Capituli dictae Metropolitanae judicatum est festum illud transferri debere in dominicam proximiorem alio feste dupplici non impeditam, qua die et per concionem in qua de vita et gestis beati martyris ageretur, et per publicam supplicationem honor tanto Martyri debitus referretur. Ut decretum fuit, ita et executioni mandatum idque per annos duos proxime elapsos. Anno praesenti quoniam Dominion proximior post festum sancii martyris fuit impedita festo sancti Caesarii Episcopi Arelatensis quod celebratur sub officio dupplici, volui ego juxta decretum a nobis editum festum illud transferri in sequentem Dominicam quae nullo feste dupplici erat impedita: Capitulum Metropolitanae in qua requiescunt reliquia sancti martyris a tribus annis tantum, cum prius in Ecclesia Patrum Carmelitarum, et paulo ante in aede sacra sancii Honorati etiam Episcopi Arelatensis, quae est extra muros civitatis, venerarentur, voluit non distante supradicto decreto a se ut dixi per biennium approbato illud celebrare die ipsa festi, ut de facto celebravit cum maximo virorum timoratorum scandalo, unica suffultum ratione quod inquiebat non licere ordinariis locorum festa transferre, idque solis summis Pontificibus licere. Quaero igitur num
---page break---