Page:EBC 1617 07 21 1884.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Rob. Bellarmino S.R.E.Cardinali. Romam.
Ill.me et R.me Domine,
De officio S. Caroli,et de versus XI Psalmi XXI interpunctione responsum gratissimum accepi. De ilio quidem omnino in tempore, cum Breviarium bipartitum in 8° minusculis typis poene absolvissem. De ista item opportune: nam priorem Breviarii Romani in Vaticano editionem, et Sacrorum Bibliorum reoognitionem (prout Ill.ma G.V. censet) potius mlhi imitandam credebam, quam posteriores Breviarii in Italia editiones, in quas forte aliqua typographi incuria, vel audacia, nova denuo interpungendi ratio irrepsisset. Itaque ingentes Ill.mae D.V. gratias me debere profiteor, quae tam prompte et benigne ad quaesita responderit. lam vero mihi ignosci rogo, si forsan molestior esse incipiam, pro approbatione officiorum ordinis B.mae Virginis Mariae a B. Joanna Regina Franciae instituti. Commendarunt ea mihi Virgines Marianae monasterii Antverpiensis, quod a paucis hic annis exstrui coepit, magno piorum omnium applausu: nec potui hanc operam,quae ad Sanctissimae Deiparae cultum pertinet, religiosis sororibus denegasse; praesertim cum me, licet minus idoneum, unum e monasterii amatoribus hic delegerint. Quare Ill.mam G.V. oro atque obsecro, ut pro suo erga D. Virginem Matrem affectu, haec officia re censore, eorumque a Sanct.mo Pontifico approbationem curare ne gravetur, quo piarum Virginum devotioni satisfiat: atque hoc beneficio Ill.ma G.V. non tantum quae Antverpiae sunt numero sexaginta, sed quotquot in universo orbe christiano sacri hujus ordinis sorores, plurimum sibi devinxerit, ne suas apud Deum et Deiparam preces pro aeterna Ill.mae G.V. felicitate unquam intermittant. Vale Ill.me et R.me Domine, magno Ecclesiae catholicae romanae bono. Antverpiae, in officina Plantiniana, 21.a Julii 1617.