Page:EBC 1617 05 15 1860.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Illustrissime Domine Comes. Reverendissimus Pater Joannes Szentgiorgii reddidit mihi litteras Illustris. D. Vestrae, et narravit zelum pro catholica religione, qui vehementer ardet in corde vestro, et labores magnos quos pro eadem sancta religione suscepit eadem Vestra Illustrissima Dominatio; pro quibus omnibus gratias maximas egimus Domino Deo nostro, neque cessamus eidem pissimo Domino, et Patri commendare personam, et negotia tam pii Principis. Atque utinam multos similes Principes haberet afflictissima ista Provincia, alias fiorentissima,et felicissima. Confidat certo illustrissima Vestra Dominatio, labores suos, et pericula magnam apud Deum mercedem habitura. Sed et Vicarius Domini nostri Jesu Christi Summus Pontifex Paulus Quintus valde laetatus est, cum audivit magna merita Illustrissimae Vestrae Dominationis, et libenter concessit ea, quae vestro nomine Pater Joannes petiit; et ego per meos administros libentissime solicitudinem suscepi, ut negotia expedirentur quanto citius fieri poterit. His valeat Illustrissimus Comes, et cum Dei adjutorio adversus Ecclesiae hostes fortiter pugnet, et triumphet feliciter. Romae die 15 Maii 1617.