Page:EBC 1617 04 21 1846.pdf/2

From GATE
This page has been proofread

Itaque inserere Breviario abstinemus, donec quid in eo mutandum intelligamue. Nonnullos vero qui hic illud legerunt, voces istae in Lectione V offendunt, quibus ab avunculo copiose fuerat cumulatus: atque aiunt, quanto laudabilior praedicabitur in sancto Carolo dimissio copulatae copiae Ecclesiae sacrorum proventuum, tanto damnabiliorem visum iri malevolo aliqui lectori copiosum ecclesiasticorum proventuum cumulationem ab avunculo Summo Pontifice in suum nepotem. Quare Ill.mam D.V. obsecramus, quod in eo corrigendum sit, prima nos opportunitate admonere ne gravetur. Insuperde interpunctione decimi et undecimi versuum Psalmi XXI ab Ill.ma D.V. doceri desideramus utra potius deinceps nobis observanda: nam hactenus juxta primum Breviarii editionis Clementinae et sacrorum pariter Bibliorum exemplar, a vocibus In te projectus sum ex utero versum inchoamus, quas posteriores Breviarii in Italia editiones sub versus decimi finem annectunt.
Vale Ill.me et R.me Domine, publico Ecclesiae catholicae bono, et mea fratrisque mei obsequia benignus admitte. Antverpiae, in officina Plantiniana. XI Kal. Maias. 1617.