Page:EBC 1617 03 15 1836.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Illustrissime ac Reverendissime Antistes.
Gravi timore affectus, et summa ductus necessitate; sed et maximaanimi oblectatione recreatus, opusculum hoc Tibi offero. Formidine capior, qui Theologicam hanc Disputationem Viro, rei Theologicae consultissimo, atque Theologicarum difficultatum arbitro, imo pudici, ingenio, eruditione, experientia summo, ac summopere suscipiendo, exhibeo. Necessitas mirum in modum me extimulat, qui opus edo, cui quidem innumeri, non tam suis literariis (si quas habebunt) quàm familiaribus aliis rationibus, fortasse reolamabunt, et mordicus repugnabunt: idcirco mihi singulare praesidium exquirendum. AniAnimum reparat animi Tui celebrata, omnibusque aperta Christiana charitas, et ea, quae me ad haec paucula scribenda impulit, occasio; quae sola, et vera est salutis animarum cupiditas. Illa molestiam, ex hujusce doctrinae paupertate, levabis: hac vero ausum nostrum benigne, obsecro, condonare digneris. Breviter, et carptim, dedita opera, ex gravissimorum Theologorum placitis, haec à me scripta; quoniam majori ex parte cum imperitis res est: qui utinam summis bisce Doctoribus intenti, et his paucis contenti. Excipias, Vir incomparabilis, hanc editiunculam; et vel probatam publice divagari, vel rejectam in tenebria delitescere, praecipias. Si vero haec nos tra sit, in're tanta, ut opinor, vera sententia, eandem studio, et patrocinio prosequi, ne graveris: id enim religiosae charitati, ac salutis animarum zelo optime respondebit. Interim oro, ut Celsitudinem Tuam bene valentem, et ad coelestia anhelantem nobis diu servet Jesus Christus incolumem.
Dat. Bononiae ex aedibus Augustinianis.Idibus Martii MDCXVII.
Illustriss. ac Reverendiss. Dom. Tuae
Humillimus in Christo servulus
F. Paulus Fraxinellius.