Page:EBC 1616 1799.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Admodum R.de Pater, Accepi literas R.P.V. et diligenter legi et consideravi, ut etiam reliqua scripta mihi communicata; et quoniam mihi valde placet reformatio à vobis instituta, et a Patre R.mo Generali confirmata, hortatus sum Ill.mum et R.mum Card.lem Verallum, Protectorem ordinis Praemonstratensis, ut amplectatur hoc negocium, tanquam Deo gratissimum, et confirmationem a Sanctissimo Patre nostro, Summo Pontifico, diligenter procuret. Ostendit idem Card.lis sibi cordi esse hoc negocium, et reformationem quoque sibi piacere. Aliud ego hactenns praestare non potui; negocia enim ordinum religiosorum non tractantur cum Summo Pontifico, nisi per Protectores, nisi forte plaoeat summo Pontifici adhibere alios etiam adconsilium. Etsi quidem e^o vocabor, non deero officio meo, et probabo me fidelem amicum R.dae P.tis V. et totius ejus monasterii. His valeat R.da P.tas V. mei memor in sanctis preoibus suis.
R.dae P.tis V.
Uti frater in Christo addictissimus.
Admodum p.do Patri, D.no Servatio de Lairvez, Abbati Sanctae Marine Majoris.
Mussipontum.