Page:EBC 1616 12 29 1794.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Admodum Illustris, et Reverendissime Domine. Etsi fortasse non multis in Urbe Reverendissima Amplitudo Vestra nota sit; mihi tamen a multis annls virtutes vestrae multae, et magnae notissimae sunt: neque mihi tantum, sed etiam Sanctissimo Patri nostro nota est vigilantia pastoralis, et charitas in gregem proprium Reverendissimae D. vestrae. Quod attinet ad negotium Virginum, et Viduarum, quod mihi Amplitudo Vestra commendat; non scio prorsus,quid agam: tum quia nemo hic est quod sciam, qui causam solicitet: tum qudn certum est, cum illis tribus conditionibus obtineri non posse ab Apostolica Sede, ut confirmetur vera monastica professio. Ego quidem paratus sum pro viribus adjuvare propositum Reverendissimae D.V. si quis sit, qui ad me veniat, et negotium urgeat: hactenus enim neminem vidi, nec satis scio, cui litteras tradam,quas nunc scribo: sed tamen interim consiliug dabo, quod mihi ipse acciperem,si res mea ageretur. Ego igitur retinerem Virgines, et Viduas istas in statu, in quo sunt, nec mutarem quod bene se habet: nam ante tempora Bonifacii Octavi erant in Ecclesia Sanctimoniales, tum in Oriente, tum in Bccidente, quarum saepe mentionem faciunt sancii Patres, ex Latinis Cyprianus, Ambrosius, Hieronymus, Augustinus, et ex Graecis Athanasius, Basilius, Chrysostomus, et alii: sed illae non erant inclusae in Monasteriis, ut non exirent, quando opus erat: nec ignorai Amplitudo Vostra, coram Deo vota simplicia non minus obligare,nec minoris meriti esse, quam solemnia: solemnitas enim, ut etiam clausura, quinchoata est Ecclesiastico instituto ab eodem Bonifacio octavo. Et nunc etiam Romae floret valde Monasterium nobilium foeminarum a S. Francisca Romana institutum, in quo tamen neque clausura est,nec solemnis illa professio. si Proinde in ista regione sine clausura, et sine professione Virgines, et Viduae tam sancte vivunt, ut audio, et simul prodesse possunt saecularibus, non video, cur ista ratio vivendi mutari debeat. Hoc tamen consilium meum meliori judicio libenter submitto. Accepi, dum hanc epistolam scriberem alias litteras Reverendissimae D.V. pro negotio