Page:EBC 1616 10 20 1752.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Ill.me et R.me Domine. Acceptis littoria R.mae D.V. adivi Summum Pontificem, et exposui Sanctitati suae incommoda, quae notantur in Belgio ex matrimoniis contractis, parocho praesente, sed invito; et non cooperante in collatione sacramenti matrimonii, et non tacui remedium, quod insinuabat Amplitudo V. B.ma, ut Ordinarius privaret parochos potestate pastoria, sive parochi, pro eo tempore, quo assistebant matrimoniis contrahendia per verba de praesenti, inviti, et nihil agentes. Sanctitas sua jussit, ut referrem hoc totum negotium ad Cardinalem Lancelottum, qui praeest consultationibus super interpretatione Concilii Tridentini. Interim tamen Papa non tacuit, matrimonia contracta, praesente parocho, et testibus, esse valida, etiamsi parochus invitus adsit, et nihil agat; neque tolerandam esse contrariam sententiam, ut expresse contradicentem sacro Concilio, in quo irritantur solum matrimonia clandestina; et clandestina declarantur, quae contrahuntur sine praesentia parochi, et testium. Neque placuit Sanctitati suae remedium illud de privandis parochis auctoritate pastorali pro eo tempore, quo inviti adsunt matrimoniis celebrandis. Cardinalis Lancelottus respondit mihi, ex multis aliis locis proposita fuisse S. Congregationi incommoda, quae nascuntur ex iis matrimoniis, quae contrahuntur non praemissis denunciationibus, et postulata esse remedia,quae nondum inventa sunt, quoniam Patres, qui Congregationi intersunt, valde timent, ne ex praepositis remediis impediatur libertas matrimonii, quae libertas semper necessaria judicata est. Haec in praesentia mihi scribenda visa sunt R.mae D. V. Si Congregatio praeposita consultationlbus Tridentini Concilii aliquod remedium invenerit ad incommoda illa tollenda, de quibus supra loculi sumus, libenter ea cum Amplitudine V. R.ma communicabo. His bene valeat R.mus Dominus meus, cui Princeps Pastorum Christus adaugeat incrementa gratiae suae, ut postea etiam augere possit cumulum gloriae. Interim senectutis meae memor sit in sanctis, et Deo acceptis precibus suis. Romae die 20. Octobris 1616.