Page:EBC 1616 10 19 1784 mutila.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


(/ le et 2e page manquent)
utrinque supplices in omnem eventum adjeci; demisse obsecrans, ut si quid minus impetrata dignum S.C.V. visum fuerit, illud basilicae gratiae legitimationis, impedimento non accidat, nihil de adjunctis cupiens, nisi quod justum et aequum est. Enimvero de Impressoris Privilegio, nullo Brevi Ap lo opus esse arbitror, suffecturis ad eam rem abunde I. C.is V. litteris, sicuti etiam ad legitimationem. Qua tamen expedienda, si Brevi Ap lo opus erit, idem Rever. ac Perill. literarum lator, sumptum necessarium meo nomine faciet, quem tamen, negocium latere, si commode fieri posset, percuperem. Deus Opt. Max. erga I.C.V. hanc singularem gratiam, immensissima sua gratia compensabit, cui pey perquam humillime commendo, et nimis audacie importunitatis meae, demississimam veniam peto. Halae ad Oenum. 19. 0ctobris 1616.
Rever.mae ac Ill.mae Celsit.nis V.rae
Humillimus Servus
Hippolytus Guarinonius A.et M.D.
Serenis. Mar. Christ. et Leon. Physicus.