Page:EBC 1616 07 10 1718.pdf/4

From GATE
This page has been proofread


Porrò si aliqua causa pia subsit, propter quam mulieres monialium claustra ingredi possint (sunt autem aliquot), hae duae inter praecipuas numerandae sunt; quas tamen ita obtinere aequum est, si ab ordinario ejusve vicario generali scripto probentur, et quamdiu ex hujusmodi praxi nihil detrimenti disciplinae regulari accedat.
Quod si ex praeterito de praesentibus et futuris conjectura sumenda sint, nihil omnino sanctius, nihil utilius; quin immo, quia res felicissimum hactenus habuit successum, in posterum eumdem habituram sperandum est. / Caeterum habet reverendissimus dominus archiepiscopus Lugdunensis intercessirem potentissimum, christianissimi scilicet regia oratorem. Habent etiam sorores hujus civitatis validissimas preces serenissimae ducissae Mantuae viduae, quae eas plurimum diligit. Ego vero, cardinalis amplissime, te unico intercessore utor, tum quia te solum ex augustissimo ilio apostolico collegio; novi, tum quia de rebus istis nostris cismontanis optime judicare potes,et plerisque illud suggerere, alitar hic, alitar ibi rem divinam esse promovendam, pro morum ac regionum varietate; tum quia de tua erga hanc dioecesim miserabilem commiseratione, libri tui Controversiarum, de tua vero erga pias animas benevolentia novissimus ille et amabilis nimis tuus Benjamin, dubitare non sinunt. Quare de eximia illa illustrissimae dominationis vestrae in bonos bonorumque conatus propensione confisus, eam enixe rogo et obtestor, ut pro sua prudentia, negotium sua,qua pollet, auctoritate promoveat et conficiat. Vale, alarissime, amplissime et illustrissime praesul; et me Jesu Christi amore excusatum et amatum velia, rogo supplex et obtestor. Annesti Gebennensium 10 Julii anno 1616.
Illustriss. et R.mae Dominationis Vestrae
Humillimus, et obsequentissimus servus
Franciscus Episcopus Gebennensis.