Page:EBC 1616 07 07 1714.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Clarissime Domine, Hodie primum accepi exoptatissimum mihi R.di P. Heriberti Rosveydi volumen de vitis Patrum[1], tuis praeclarissimis typis in lucem editum. Misi continuo volumen illud ad compacstorem, illi mandans ut egregie illud mihi compingat. Ago immortales gratias charitati tuae, paratus etiam, su quo modo possim, aliquando referre. Accepi etiam duo exempla indicis librorum, qui ex typographia Plantiniana prodierunt; pro his quoque gratias ago. Expectamus brevi quae in literis tuis, datis die 15 Aprilis, pollicitus es mittere ad D. Andream Brugiotti bibliopolam, ut nobis per illum reddantur; cum illa venerint, meis literis significabo. Valeas in Christo, amice optime et amatissime. Deum precor, ur omnia tibi ad votum succedere jubeat. Datum Romae die 7 julii 1616.
Clariss. Dominationis tuae
Amicus ex animo.

---page break---
Robertus Crd.lis Bellarminus.

Clarissimo D.no D.no Balthassari Moreto Typographo Antverpien. Antverpiam.

  1. «Vitae Patrum» - Edizione preparata per Heribert Rosweyde e pubblicata per Balthazar Moret nel 1615.