Page:EBC 1616 05 12 1701.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Dominis et fratribus nostris in Christo fidelibus in Regno Sinarum[1].
Gaudio magno affecit nos reverendus frater noster P. Nicolaus Trigantius, qui longissimo itinere ex ultimo Oriente ad hos rediens, significavit nobis in isto amplissimo regno Sinarum, aperiri coepisse ostium fidei Christianae, in qua sola invenitur certa salus aeterna. Ad istum nuntium exultavit, tota Romana civitas quae est caput omnium regnorum Occidentis: exultavit ipse summus Pontifex Paulus Quintus, qui est Pater omnium Regum, et omnium populorum Christianorum, qui Deum verum agnoscunt, qui regnai in coelo, et in terra: exultavimus cum summo Pontifica nos omnes Cardinales et Episcopi, qui summo Pontifici assistimus, et nobiscum universus Clerus, et populus Christianus. Dolebamus enim vehementer quod tam longo tempore, tanta multitudo hominum magno ingenio praeditorum, quanta est in isto vastissimo regno Sinarum, ignorerei Deum Creatorem suum, et Filium eius Jesum Christum, qui secundum oracula omnium prophetarum qui fuerunt ab initio mundi, dedit semetipsum pro nobis, ut nos aeternae felicitatis faceret esse participes. Diabolus enim qui olim de coelo aob superbiam excidit, et factus est princeps tenebrarum, hostis perpetuus generis humani sub praetextu conservationis regni istius, clauserat ostium salutis Praedicatoribus Evangelii. Nunc autem gratin Dei illucescere ooepit regionibus istis, et estendere doctrinam Evangelicam, non eripere regna terrena; sed conferre coelestia. Itaque: gratulamur vobis hoc magnum bonum, et gaudemus nobis, quod tantos fratres in Christo adepti simus. Sed quia sola fides in Deum Patrem et eius Filium non sufficit ad salutem, nisi sobrie, iuste et pie vivamus in hoc mundo; ideo exhortamur vos, ut per viam mandatorum Dei sine offensione curratis; abstinentes ab omni iniustitia, et impuritate, et mendacio, et dolo, et abundantes in omni opere bono, proficientes in virtutibus sanctis, ac potissimum in confidentia in Deum, et caritate sincera in invicem; et siquid molestiae, aut persecutionis


---page break---